Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 248 --

plane alias depresserint, alias cum ipsis hominibus ceperint. quae de re ipsius verba subiciam: Postea simul cum sociis Atheniensium apud flumen Eurymedontem in Pamphylia, terrestri navalique certamine adversus Medos pugnarunt: eodemque die bis Athenienses, duce Cimone, Miltiadis filio, victoria potiti sunt, captis ac depressis omnibus Phoenicum navibus ad ducentas. Atque his quidem non dissimilia sunt ea quibus de terrestribus proeliis agit. Nam, aut longius, quam par sit, oratione provehitur; aut rem praeter modum in angustum contrahit. Cum enim ea quae ab Atheniensibus circa Pylum et Sphacteriam insulam gesta sunt, cum obsessos in ea Lacedaemonios Athenienses expugnarunt, in quarto libro narrare coepisset, atque interim pauca quaedam leviter attigisset, ad ea tum demum quaesunt post consecuta, sermonem convertit; omnesque ex utraque parte commissas pugnas, cum neque multi in illis cecidissent, et perpauci sese dedidissent, diligenter et accurate pluribus quam trecentis versibus est persecutus. quam quidem pugnam ipse summatim explicans, haec ad verbum scribit: In insula quidem caesi, aut vivi capti, tot fuerunt. armati in eam traiecerant quadringenti omnino et viginti. ex his vivi capti sunt octo minus trecenti; reliqui occisi. ac ex illis quidem qui vivi capti fuerant, Spartani erant numero centum viginti: ex Atheniensibus, pauci sunt interempti. De Niciae autem imperio illata mentione, qui sexaginta navibus, et duobus Atheniensium gravis armaturae milibus in Peloponnesum ductis, ac Lacedaemoniis in castella conclusis, Cytherios expugnavit; magnamque Peloponnesi partem depopulatus, ingenti captivorum multitudine abducta, Athenas renavigavit, sic cursim de rebus ad Cythera gestis ait: Pugna commissa, Cytherii, cum non diu restitissent, fuga se in superiorem urbis partem receperunt; ac post, cum Nicia et collegis salutem pacti, se cum rebus omnibus ei dediderunt. De Aeginetis vero captis, qui Thyreae erant, ita scribit: Interea Athenienses, cum appulissent, statim omni exercitu admoto, Thyream capiunt, oppidum incendunt, omnia diripiunt. Aeginetis autem, siqui a caede servati erant, abductis, Athenas reverterunt. Cum autem magnis utraque civitas in ipso statim belli initio calamitatibus conflictaretur, fiebat ut pacis utraque cupiditate teneretur. Iam de priori verba faciens, cum Athenienses, omni sua regione vastata, civitate vero propter pestilentiam exhausta, auxilium prorsus omne desperantes, Spartam legatos miserunt, qui pacem, qua maxime egebant, poscerent, non modo legatorum nomina praetermisit, sed illud simul, quam apud eos orationem habuerint, quique eorum petitioni adversantes effecerint ut foedus Lacedaemonii reicerent. quae leviter ac negligenter, quasi contemnenda, his verbis exposuit: Post secundam Peloponnensium irruptionem, Athenienses, cum iam iterum eorum vastata esset regio, ac bello et morbo vexarentur, mutata voluntate, Periclem, quod bellum suasisset, incusabant; illius effectum opera existimantes, ut in tot calamitates inciderent: ac, cum cedere Lacedaemoniis statuissent, missis hac de re legatis, nihil apud eos effecerunt. De posteriore vero scribens, cum Lacedaemonii captos ad Pylum trecentos, missa Athenas legatione, recuperare vellent, eam orationem quam Spartanus habuit, et caussas cur pactionibus non steterint, percenset. Quodsi ergo satis officio suo se functum arbitratus est, si tantum capita quaedam rerum ab Atheniensium legatis gestarum, persequeretur, neque adhortationibus, neque orationibus, quibus usi sunt, commemorandis, neque eorum qui suaserunt, neque Lacedaemoniorum, qui foederis societatem non admittendam censuerunt, nominibus indicandis operam ponendam existimavit: cur non idem in iis qui Lacedaemone Athenas venerunt, institutum servavit: cum illi quoque pace infecta discesserint? Sin autem in his commemorandis

Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.