Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 247 --

numerantur: cum interim Athenienses et principatum confirmarunt, et maiores opes ipsi sibi compararunt. quod Lacedemonii cum intellegerent, non tamen, ut obsisterent, nisi ad breve spatium, adducebantur; et maiorem temporis partem quiescebant: quippe qui nec antea, nisi necessitas cogeret, facile bella susciperent; et tunc domesticis etiam contentionibus distinerentur.[ERROR: no reftable :] interea Verum enimvero cum Athenienses opibus manifesto crescerent, initamque inter eos societatem laederent: tunc non iam esse ultra ferendum censuerunt, sed omni studio conandum, ut eorum potentiam, sumptis armis, si fieri posset, everterent. Oportebat autem illum, cum belli caussas indagare coepisset, eam quae vera esset, quaeque ipsi probaretur, primo loco tradere: quandoquidem et natura postulabat ut priora posterioribus anteirent, vera prius quam falsa discerentur; et ipse narrationis ingressus, si eiusmodi ordine institutus esset, longe futurus erat praestantior. non enim, siquis partem illius tueri velit, ea ratione possit uti, quod vel parvae res essent, nec satis dignae quibus explicandis opera daretur; vel communes, et ab aliis antea sic protritae, ut nihil opus esset ab his initium ducere. ipse enim hunc locum, ut a veteribus praetermissum, historia dignum existimavit, qui ad verbum ita scripserit: Scripsi autem ea, et ab instituto sermone propterea diverti,quod superiores omnes hunc locum omiserunt, et aut res Graecas ante Medicas, aut Medicas dumtaxat composuerunt: eas autem res, quas et Hellanicus in Attica historia persecutus est, neque copiose, neque temporibus satis accurate distinctis, explicavit: simul ob eam caussam, quod Atheniensium principatus qua ratione sit constitutus, harum rerum tractatione declarat. Satis igitur et hinc aperte colligitur, narrationem ab ipso non optime, id est, non ut natura postulat, esse digestam. Huc accedit, quod nec historiam quo debuit fine conclusit. cum enim annos VII et XX bellum comprehenderit; atque hoc quantum temporis est, usque ad belli exitum ipse vixerit; tamen usque ad annum alterum et vigesimum historia perducta, octavum librum maritima illa pugna, quae ad eum locum quem Sepulcrum canis apellant, est commissa, terminavit.[ERROR: no reftable :] praesertim Adde quod, cum in prooemio, quaecumque hoc in bello gesta sunt, omnia se esse perscripturum affirmasset; itemque in quinto libro tempora collegisset, et unde ortum bellum est, et quousque processit, scripsit haec ad verbum: Hoc solum inveniet exitu comprobatum ex iis quae futura esse ex oraculis affirmabantur semper enim et initio belli, et usque ad extrema tempora, recordor a multis esse nuntiatum, oportere ad annos ter novenos bellum perdurare. mihi autem per totum illud tempus vita suppeditavit: cum et id aetatis essem, ut rerum sensum haberem, et in eam curam animum intenderem, ut singulas notitias optime consequerer. cumque [ERROR: no reftable :] annum post quam ad Amphipolim dux fuissem, vigesimum p. anno post Amphipolitanam expeditionem vigesimo patria mea exsularem, et apud utrosque, dum res agerentur, nec minus apud Peloponnenses ob exsilium meum, versatus essem; factum est ut aliquid ego peritius, quam ipsi, potuerim in otio cognoscere. Dissensionem igitur post decem annos exortam, et foederum perturbationem, et quae deinde in bello consecuta sunt, explicabo. Praeterea et in ea parte ubi amplificationibus res persequitur, minus illum esse[ERROR: no reftable :]MG: In capitum tractatione non satis accuratus est. In capitum tractatione non satis accuratus est. diligentem, et vel ea quae brevitatem postulant, verbosius exponere, vel quae longiori sunt oratione pertractanda, leviter nimis attingere, multis equidem, iisque minime dubiis argumentis probare possim: sed paucis tamen utar, et a navalibus primum Atheniensium Peloponnensiumque pugnis, quae in extremo secundo libro narrantur, initium capiam: cum Athenienses, contra naves Peloponnensium XLVII, soli XX navium classe[ERROR: no reftable :] Locus in Graeco mutilatus. adversus barbaros multis partibus plures, ita maritimo proelio decertarunt, ut, quot ad bellum naves emiserant, totidem

Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.