Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 246 -- perpetuam
historiae seriem amisit. Accidit autem id quod consentaneum est, ut vagemur, nec
facile, quae traduntur, studio consequamur; cum ex divulsione rerum perturbata mens,
imperfectas et quasi mutilatas notitias ipsa sibi commode perfecteve referre non
possit. historicam enim narrationem perpetuo veluti filo ductam et colligatam oportet
esse; praesertim ubi res exponuntur et multae, et eiusmodi quae cognosci ac percipi
non facile queant. non esse autem rectam, qua ille usus est, neque aptam historiae
regulam, satis constat. neque enim de posterioribus historicis, qui sua scripta in
aestates et hiemes distribueret, quisquam fuit: omnesque potius id consilium sequi
maluerunt, ut ad perspicuas rerum intelligentias tritis itineribus narrationem
perducerent. Sunt[ERROR: no reftable :]MG: Ordo eius et dispositio
reprehenditur.
Ordo eius et dispositio
reprehenditur.
etiam qui, quod ad ordinem spectat, illum accusent; quod historiam neque quo
opus erat, principio sit ingressus; neque, quo decebat, fine concluserit: cum ita
dicant, disponendi laudem non esse minimam in eo sitam, si et principium, quo non
aliquid sit prius, capiatur, et eo fine, cui nihil videatur deesse, comprehensa
narratio terminetur: quarum rerum ab ipso neutram satis accurate animadversam esse.
Occasionem porro illis huius accusationis historicus praebuit, qui cum ita
proposuisset; omnium bellorum, et temporum diuturnitate, et multarum calamitatum
eventis, illud fuisse maximum quod in Peloponneso gestum est, in extremo prooemio
caussas primum, unde principium duxit, aggreditur explicare: duasque cum ostendisset,
unam veram, nec tamen vulgo notam, Atheniensium civitatis incrementum; alteram
falsam, quam tamen Lacedaemonii fingerent, subsidium Corcyraeis adversus Corinthios
ab Atheniensibus missum, non a vera caussa, neque ab ea quam ipse probaret, sed ab
altera sumpsit initium. scripsit enim haec ad verbum: Origo autem ipsius ab
Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam
percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et
caussas, et dissensiones, primum ostendi, ne quis, unde tantum inter Graecos bellum
exstiterit, aliquando posset exquirere. Verissimam enim caussam, licet in sermonibus
occultam,opinor hanc fuisse,quod Atheniensibus eas vires adeptis, ut Lacedaemoniis
formidabiles essent, bellum necessario sit excitatum. quae vero palam iactabantur
caussae, quibus factum est ut foedera rumperentur, et bellum inter eos gereretur,
huiusmodi erant. Epidamnus est urbs ad dextram sita navigantibus in Ionium sinum.
incolunt autem ipsam, Illyrica natio, barbari Taulantii. Mox, quae ad Epidamnum, ad
Corcyram, ad Potidaeam gesta sunt, et Peloponnensium conventum in urbem Spartam, et
orationes illic habitas adversus Atheniensium civitatem, commemorat; atque haec ita
producit, ut ad versuum duo milia consumat. quo demum in loco altera de caussa, quae
et est, et ipsi videtur esse vera, disserit; hinc exorsus: Decreverunt autem
Lacedaemonii, solutum esse foedus, atque Atheniensibus inferri bellum oportere: non
tam sociorum in eam mentem adducti, quam metu ne nimium crescerent vires
Atheniensium, quorum dicioni iam subiectam Graeciae maiorem partem viderent.
Athenienses enim ad eas res quae incrementum illis attulerunt, huiusmodi ratio
perduxit. Deinde ea quae a Persico bello ad Peloponnesiacum civitas gessit, per
capita subiungit, idque cursim, usque eo, ut ea paucioribus quam quingentis versibus
comprehendat. Rursus, cum illa rebus Corcyraeis anteire, neque ab illis, sed ab his
manasse principium belli recordatus esset; scribit haec ad verbum: Post haec autem,
quae iam exposuimus,haud multorum annorum interiecto spatio, consecutae sunt [ERROR: no reftable :]
res Corcyraicae ac Potidaeaticae, et quaecumque huic bello ansam praebuere.
inter Corcyram et Potidaeam dissensiones, et quaecumque hoc bellum
suscitarunt. quae simul omnia, et quae inter ipsos, et quae adversus barbarum Graeci
gesserunt, annis summum quinquaginta perfecta sunt, quot a discessu Xerxis ad huius
belli principium
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
|