Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 243 --

reprehendat quod non omnia veterum dicta probent; quis est qui eos reprehendendos existimet, qui cuiusque dicendi generis proprietates explicet? nisi siquis tantum veteribus tribuat, ut iis etiam virtutibus eos ornet, quibus omnino caruerunt? Superest unum, quod a nobis refelli oporteat, invidiosum illud quidem, et plausibile in vulgus crimen; eiusmodi tamen, quod in se nihil boni continere, ostendi facile possit. Non enim si ea qua Thucydides aliique viri polluerunt, ingenii vi ac praestantia deficimur; iccirco fit ut ea quoque, quae illis fuit, considerandi et iudicandi, facultate careamus. Nam neque de Apellis, aut Zeuxidis, aut Protogenis, aut aliorum pictorum, qui fama claruerunt, artibus iudicare non licet iis quos earum artium scientia cum his ipsis minime conferri potuisse constat: neque de Phidiae, aut Polycleti, aut Myronis operibus ceteri opifices sententiam minus ferre potuerunt, cum ab eorum tamen laude longe distarent. ut illam rationem praetermittam, quod saepe usu contingit, ut homo inscius atque idiota, siquid sit iudicandum iis in rebus quae sub sensum cadunt, ne artifice quidem ipso sit inferior. huc enim omnis ars intendit, hincque iudicandi sumit initium. Verum ne longiorem hac in parte imprudens sermonem consumam, haec prooemii loco sufficiant. Sed antequam aggrediar ad ea quae de Thucydide sum dicturus, pauca quaedam libet commemorare de ceteris historicis, tum vetustioribus, tum iis qui temporibus iisdem, quibus ille, floruerunt. ex quo et illius in rebus deligendis consilium, quo superiores vicit; et in exponendis facultas, dilucide patebit. Veteres igitur historici, ante bellum in Peloponneso gestum, et multi, et multis in locis fuere: in his Eugaeon Samius, et Deiochus Proconnesius, et Eudemus Parius, et Democles Phygeleus, et Hecataeus Milesius, et Acusilaus Argivus, et Charon Lampsacenus, et Melesagoras Chalcedonius. qui autem paulo ante Peloponnesiaca tempora vixerunt, et ad usque Thucydidem aetate processerunt, Hellanicus Lesbius, et Damastes Sigieus, et Xenomedes Chius, et Xanthus Lydus, et alii complures; quorum et consilium in deligendo argumento non dissimillimum fuit, et facultas pene par. historias porro alii Graecas, alii barbaricas conscripsere; neque has ipsas mutuo inter se connectere, sed per nationes et urbes dividere, et separatim placuit emittere; scopo scilicet eodem sibi proposito, ut, quae apud incolas monumenta rerum per nationes atque urbes, sive in sacris locis, sive in profanis asservata iacebant, ea ipsa, qualia plane accepissent, nulla re addita, nulla detracta, ad communem omnium scientiam emitterent. atque in iis monumentis tum fabulae quaedam inerant, quibus a vetustate fides accesserat; tum theatrales non nullae casuum vicissitudines, quae fatuitatis multum nostri temporis hominibus habere videantur. Genus autem dicendi, qui eadem lingua scripserunt, omnes idem fere secuti sint; perspicuum, usitatum, purum, breve, ad rerum ipsarum naturam accommodatum, nullo prorsus, quod quidem emineat, artificio elaboratum. quorum scripta species quaedam exornat: et venustatis quidem in aliis plus, in aliis minus elucet. quo fit, ut adhuc eorum scripta vigeant. Herodotus autem Halicarnasseus, qui ad Peloponnesiaca tempora vitam perduxit, cum paulo ante Persica natus esset, tum materiam historiae paulo altius extulit, atque illustravit; neque unius urbis, aut unius gentis, sed Europae Asiaeque res gestas, et multas et varias, uno libro complexus est: (nam a Lydorum imperio exorsus, ad usque bellum Persicum opere perducto, quaecumque per annos CCXL gesta a Graecis

Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.