Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 242 --

autem fore non nullos, qui cum haec legent, nos reprehendant, quod Thucydidem omnium, qui umquam historias scripserunt, facile principem, tum in rebus deligendis aberrasse, tum in narrando defecisse, audeamus ostendere. Neque vero illud nos fugit, si Thucydidis scripta notare aggrederemur, futurum ut primi ac soli res novas, atque ab hominum opinione abhorrentes, tentare videremur; non solum adversantes communi, atque a multis saeculis receptae opinioni, quae vix ex hominum animis evelli possit; verum etiam praestantissimorum philosophorum atque oratorum praeclara de illo testimonia reicientes: qui quidem illum veluti regulam quandam scribendae historiae proponunt, ac quasi terminum quendam statuunt, extra quem egredi non liceat iis qui dicendo in republica volunt excellere. Ad quorum equidem accusationes refellendas, quae theatrale nescio quid habere, ac ad colligendam multitudinis gratiam peraccommodatae videntur, illud satis fuerit, si dixero, ita me totam ante-actam vitam ad haec usque tempora instituisse, ut me a maledicendi ac frustra oblatrandi studio quam longissime abducerem; neque ullum umquam scriptum edidisse, quo quemquam insectarer. praeter illud quo civilem philosophiam contra eos qui eam immerito oppugnarent, defendi. Quod cum ita sit, non ego nunc primum indignam homine libero, a me vero longe alienam improbitatem, Thucydidis historicorum omnium clarissimi scripta insectando, hominibus patefacere sum aggressus. de quo quidem scribendi genere multo plura quae dicerem habebam: sed ero contentus paucis. nam quam sint vera quae attuli. quamque mihi conveniant, et tu ipse, et qui elegantis doctrinae studio tenentur, iudicabunt. In Thucydidis vero scriptis excutiendis, non est nostri consilii, eius institutum ac dicendi facultatem oppugnare. eiusque scripta reprehendere: neque hoc animo ad scribendum aggressus sum, ut vitia tantum colligerem, aut eiusmodi aliquid facerem, neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo, neque re umquam peccet. illa vero optima est existimanda. quae in plurimis scopum attingit, in paucissimis aberrat. Ad hanc igitur rationem, ea quae dicuntur, quisque examinet, neque meum institutum reprehendat, sed eorum quae de dicendi ratione allaturi sumus aequus sit aestimator. Quod vero non ego primus hoc scribendi genus aggrediar, sed multi ante me, et nostra et veterum memoria, nulla malevolentia suffusi, sed veritatis studio ducti, in eadem se palaestra exercuerint, possum sexcentis prope testibus comprobare. duobus tamen ero contentus, Aristotele, et Platone. atque Aristoteles quidem non optime omnia a magistro suo Platone tradita existimat: qualia sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur, errores conatur indicatur. neque tamen est quisquam, qui hoc illi vitio vertat; cum sciat, unam veritatis cognitionem recte philosophantibus esse propositam; quae etiam optimam ineundae vitae rationem nobis ostendit. Cum igitur nemo illos, qui in dogmatibus dissentiunt, propterea

Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.