Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ultro alacriter omni officio fungi velit. illud enim videtis, Athenienses; quaecumque
umquam universi vos voluistis, et postea quisque pro se gerenda existimavit, nihil
umquam vobis e manibus est elapsum. quae vero voluistis quidem, post autem alius
alium respexistis, tamquam ipse nihil, proximus omnia facturus esset; in iis nihil
umquam praestitistis. Haec sententia multis est modis involuta, ita tamen explicata,
ut a communi usu loquendi ad insolitum dicendi genus transierit. servata est tamen in
perspicuitate granditas. In maxima autem illa adversus Philippum oratione, statim
initium quoque hoc pacto est comparatum: Πολλῶν, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, λόγων γιγνομένων
ὀλίγου δεῖν καθ' ἑκάστην ἐκκλησίαν, περὶ ὧν Φίλιππος ἀφ' οὗ τὴν εἰρήνην ἐποιήσατο οὐ
μόνον ὑμᾶς, ἀλλὰ καὶ τοὺς ἄλλους ἀδικεῖ· καὶ πάντων οἶδ' ὅτι φησάντων γ' ἄν, εἰ μὴ
καὶ ποιοῦσι τοῦτο, καὶ λέγειν καὶ πράττειν, ὅπως ἐκεῖνος παύσεται τῆς ὕβρεως καὶ
δίκην δώσει, εἰς τοῦτο ὑπηγμένα πάντα τὰ πράγματα καὶ προ εἱμένα ὁρῶ, ὥς τε δέδοικα
μὴ βλάσφημον μὲν εἰπεῖν, ἀληθὲς δέ· εἰ καὶ λέγειν ἅπαντες ἐβούλονθ' οἱ παριόντες καὶ
χειροτονεῖν ὑμεῖς ἐξ ὧν ὡς φαυλότατα ἔμελλε τὰ πράγματα ἕξειν, οὐκ ἂν ἡγοῦμαι
δύνασθαι χεῖρον ἢ νῦν διατεθῆναι. Hoc est; Cum multae, Athenienses, orationes in omni
fere consilio de iis iniuriis habebantur, quae non vobis modo, sed reliquis etiam
Graecis a Philippo, ex quo pacem fecit, inferuntur; cumque certum mihi plane sit,
dicturos esse omnes, etsi re non idem praestent, oportere tum verbis, tum vero rebus
ipsis prospicere, ut ille abstineat ab iniuria, meritasque poenas luat: eo deducta
proiectaque omnia cerno, ut verear ne, quod dicam, contumeliose illud quidem, sed
vere tamen dici possit. Ego, si, quod maxime contra rem publicam foret, oratores
omnes suadere, vosque suffragiis vestris comprobare voluissetis, nihilo deteriore
loco, quam nunc est, fuisse rempublicam futuram arbitror. His similia sunt et illa:
εἶτ' οἴεσθε, εἰ μὲν αὐτὸν μηδὲν ἐποίησαν κακόν, μὴ παθεῖν δὲ φυλάξαιντο ἴσως, τούτους
μὲν ἐξαπατᾶν αἱρεῖσθαι μᾶλλον ἢ προλέγοντα βιάζεσθαι, ὑμῖν δ' ἐκ προρρήσεως
πολεμήσειν, καὶ ταῦθ' ἕως ἂν Hoc est; Atque hoc quidem, per Herculem, atque omnes deos, si, mendaciis remotis,
atque omni in dicendo malevolentia e
Vade porro
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.