Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 240 -- componendae scientia praestiterunt: verum nec ipsi,
excellenti licet ingenio clari, omnem in hoc certamine laudem tulerunt. Nam, ut alios
omittam, ipsum historiae principem Thucydidem non omnes aeque celebrant. neque vero
Demosthenis, eloquentissimi viri, qui eius libros octies manu sua descripsisse
traditur, tanti esse potuit auctoritas, ne quid ei vitio daretur ab iis qui aliena
quoque corrigere pulchrum putarunt. cui sane hominum generi, gravissimorum virorum
scripta ad rationem et rectam scribendi normam exigenti, non multo minus profecto
debere nos fatendum est, quam illis ipsis quos tantam humanae vitae utilitatem
conficiendi historiis afferre iam diximus. perficiunt enim subtilitate, et acrimonia
iudicii, ut nos quoque, si quando usus veniat, ab indicata quasi fovea declinantes,
laudabilis industriae cursu ad propositam nobis in historia metam pervenire possimus.
Has iudicandi partes inter Latinos non nulli sumpserunt: sed feliciores aliquanto ab
hac etiam laude Graeci. quorum si nulla praeterea nunc exstarent summae doctrinae
monumenta, quae miserabili vetustatis naufragio plurima periere, unius Dionysii
Halicarnassei, ingenio simul et iudicio praestantis, confractae ac decurtatae tabulae
satis ostendunt, quantum ingenii acumine, quantum doctrina, quantum etiam industria
Graeci omnibus gentibus antecellant. is, ut erat iudicio peracri, cum decem summorum
apud Graecos oratorum scriptis iudicandis prorsus admirabilem se praebuisset, ad
Thucydidem quoque cogitationes convertit. qui cum omnes, ut Cicero etiam testatus
est, dicendi artificio facile vicerit, cumque ita creber sit rerum frequentia, ut
verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis aptus, et
pressus, ut nescias utrum res oratione, an verba sententiis illustrentur: mirum tamen
est, quam non huic nostro satisfaciat. perpendit omnia: pleraque damnat. at quibus
rationibus? mihi quidem ut videtur, omnium firmissimis. quae si attendantur, non iam
in historia summus Thucydides videbitur; sed, omni tamquam honestate privatus, infimo
loco, et postremo in ordine contemptus iacebit. Hac porro censura dum utitur
Dionysius, praeclaram omnibus texendae historiae normam proponit, et leges quasdam
statuit, quas qui servet, non vulgarem a cunctis laudem ferat. Iam in verborum
ponderibus examinandis quantus est? hoc equidem ausim affirmare, quod Graecae linguae
peritis non dubie patet, Thucydidis scripta, si hoc libro careamus, neque quod ad
sententias, neque quod ad verba attinet, prorsus intelligi posse. Hunc talem, tamque
utilem Dionysii de Thucydidis historiae commentarium, seu potius thesaurum veluti
quendam, ex abditis tenebris nunc primum erutum, PAVLVS MANVTIVS, singulari vir
eloquentia doctrinaque ornatus, ea mihi conditione donavit, ut eum Latinis hominibus
Latine loquentem communicarem. quod ego mihi oneris imponi pro mutua benevolentia
facile sum passus. quamquam me non lateret, quam difficili in loco versaretur eorum
industria, qui Graeca Latine interpretanda susciperent. Nam si Graeca cum Latina
lingua conferatur; qui, quaeso, illa plenius, quid hac ieiunius inveniri queat? quod
nos in quodam nostro libello, satis copiose, satisque, ut arbitramur, dilucide
ostendimus. Quare si, quae Graece optime intelliguntur, ea Latinum aliquando in
sermonem ita sunt translata, ut coniicere potius, quid sibi interpres velit, quam
videre plane liceat; id non tam ipsius inscitia interpretis, quam Latinae linguae
inopia accidere, iudex aequus existimabit. Nos in hoc libro tum perdifficili, tum
etiam multis locis depravato, summam adhibuimus diligentiam; quantum tamen unius
mensis studio potuimus consequi; (neque enim plus huic est negotio tributum temporis)
ut is non omnino inelegans atque incomptus in ora hominum prodiret. in quo quidem
interpretando meum consilium hoc fuit; exemplo videlicet eruditissimorum
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
|