Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1559, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 651, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1559-02-09.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 335 --

mercatoriam expilatam, ablatis pecuniis et panno. Novo autem anno prima Januarii nocte praecedente parum adfuit, quin magna ex parte civitas conflagraverit; nam ignis erat accensus in Gorica circa domum Thomae Prahulich, cum spiraret vehementissimus Boreas, ita ut nemo vel accedere propius potuerit ad exstinguendum; tamen praeter omnium opinionem, singulari Dei miraculo exstinctum est incendium in medio cumulo ligneorum aedificiorum, non multis absumptis domibus. Aliud nihil est tale scitu dignum, nisi si hoc: quod Franciscus Semiunich Civuleta mortem obierit, desponsata in mortis articulo Dragna concubina ejus, et turpiter et indigne ad damnum filiae suae unicae.

Noster autem consanguineus dominus Michael Lucich ex Venetiis satis honorifice rediit. Auctum enim est illi stipendium duobus ducatis plus; praeterea creatus est capitaneus super viginti equites croatos, primos qui in hac provincia vacaverint, tempore vero belli super quinquaginta. Christophorus vero frater ejus cogitat mecum venire ad dominationem vestram reverendissimam, nondum tamen totaliter secum deliberavit.

Joannes Bassanus, qui isthic degit penes dominationem vestram reverendissimam, huc ad parentem suum dominum Petrum dedit litteras, quibus extollit miris praeconiis favorem et gratiam ejus erga se, quando ipse pater in dies non cessat paria referre in utrumque nostrum, et licet antea quoque nos amaverit, tamen nunc singulari officio et veneratione colit, adeo ut nuper, cum nescio quid agelli emere voluissem, nec aes suppeteret, ultro obtulit de suo se mutuaturum florenos 100. De cujus voluntate circa id

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1559, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 651, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1559-02-09.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.