Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 46 --

ordinarit: sed ut perspicias, omnia ab ipso graviter et sancte instituta esse iusticiÄ™ causa, ad morum conformationem, et ad animos piis et sanctis cogitationibus imbuendos. [ERROR: no reftable :]Quae nam Iudaeis munda vel immunda censeantur Nam ex volatilibus, quibus utimur omnia sunt mansueta, et excellunt puritate, nutriunturque tritico et leguminibus: ut sunt columbae, turtures, attagenÄ™, perdices, anseres, et id genus alia volatilia. quae autem nobis sunt prohibitae volucres, illas invenies esse agrestes, carnivoras, in alias violentas, et illas mansuetas ad suum nutrimentum diripientes: nec vero illas solum, sed et agnos, et hoedos, ipsosque homines et mortuos et vivos, violenta sua rapacitate petunt. Ideo eas insigni apposita nota, vocavit immundas: hinc docens, eos quibus tolerat leges, debere etiam in animis suis iusticia uti, nec quenquam potentia et viribus suis fretos subiugare, aut re ulla spoliare alios, sed totam vitam suam instituere et gubernare secundum iuris rationem, ad imitationem et exemplum illorum mansuetorum animalium, quae leguminibus ex terra nascentibus vescantur, et nullam vim

Vade retro

Vade porro


Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.