Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 4 --
[ERROR: no reftable :]Demetrius Phalereus Demetrius ille Phalereus, cum esset praefectus
regiae Bibliothecae, diligenti studio multa et varia impendit, ad colligendos, si quo
modo fieri posset, omnes in mundo libros. nam et emptionibus et descriptionibus librorum
a se procuratis studuit, quantum in se esset, regis perficere voluntatem. Ex quo
pręsentibus nobis interrogatus, quot iam myriades librorum adessent, respondit: Assunt,
rex, ultra viginti: sed brevi efficiam, ut reliquis adimpleantur myriades quinquaginta.
nam narratur mihi, Iudaeorum etiam leges dignas esse quae describantur, et in tuam
Bibliothecam seponantur. Tum rex: Quid ergo est, inquit, quod te prohibet facere hoc?
nam tibi omnia quae ad huius rei procurationem faciunt, sunt commissa. [ERROR: no reftable :]Numerus
librorum bibliothecae Philadelphicae Ad haec Demetrius respondit: Indigent
interpretatione leges illae. nam Iudaei in sua regione, perinde ut Aegyptii literarum
dispositione, ita illi characteribus propriis utuntur iuxta pronunciationem quam
propriam habent. Putatur a nonnullis illa esse Syriaca, quod non ita est: verum est eius
alia ratio et forma. Rex
Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
|