Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- XVII --

Argumentum libri autore Simone Schardio.

Cum rex Aegypti Ptolemaeus Philadelphus Bibliothecam insignem, omnique librorum genere instructam, adornare constituisset, eius negocii partes Demetrio Phalereo dedit. Is itaque singulari industria ac diligentia in coemptione et descriptione librorum procuranda usus, brevi ducenta librorum millia Bibliothecae intulit. Inter alia autem, quae paucissima erant, leges Iudaeorum ipsi nulla alia de causa, quam penuria Interpretum, qui eas in linguam Graecam transferrent, deerant. Rex itaque, cui earum desiderium singulare Demetrii oratione iniectum fuisset, ad Eleazarum pontificem Iudaeorum, Andream praecipuum corporis sui satellitem, cum Aristea, libri huius autore, cum amplissimis et elaboratissimis donis ablegat: petens, ut Interpretes Legi in linguam Graecam transferendae idonei sibi mittantur. Utque id facilius impetret, Iudaeorum, qui partim a Persis, cum illi rerum potirentur, Hierosolymis abducti, partim a patre regis Ptolemaeo cognomento Lagi capti fuerant, ultra centum millia, ad preces Aristeae liberat: iusto precio iis a quibus captivi detinebantur, liberaliter persoluto. Eleazarus iaque regis erga Deum pietate, et gentem Iudaicam beneficentia perspecta, ex singulis

Vade retro

Vade porro


Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.