Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- XIII -- in Germaniam reverso, a caeteris studiis
tempus reliquum erat, labori eius convertendi non invitus impendere coepi. Sed me eo,
fortuna magis quam voluntate, quam citissime liberari contigit. Nam dum in eo versor,
fit, ut optimo doctissimoque viro Iohanni OPORINO, hospiti et amico meo, eius conversio,
authore Matthia GARBITIO pauculos ante annos in inclyta Tubingensi Academia Graece
linguae professione cum vita feliciter defuncto, per doctissimum eiusdem Academiae,
Physicae professorem, Georgium LIEBLERUM, transmittatur. Ego itaque, qui talem operam ab
eruditissimo viro in conversione illa navatam perspicerem, quae doctis minime improbari
posset, libenter id manibus defuncti concessi, ut debita laboris exhausti laude
frueretur, eaque conversio meae praeferretur: ita tamen, ut ad meum exemplar, quod et
integrius et correctius plerisque in

|