Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- X -- facile invenietur, qui utiliora vitae, et publicae gubernationi commodiora
praecepta tradat: quique dignior sit ut in manibus principum, et eorum qui Rempublicam
gerunt, diligentius teratur, memoriaque circumferatur: quam hic ipse Aristeae, qui
titulo quidem LXX Interpretum historiam de legis divinae translatione pollicetur, sed
revera boni ac pii vereque Christiani principis solidam perfectamque institutionem
complectitur, eique verae ac minime fallacis felicitatis viam ostendit. Laudatur a
plerisque Xenophontis Cyri Paedia, quod quae ad boni principis informationem pertineant,
rectius et elegantius caeteris autoribus monstret: ferturque ideo inter alios
praestantissimo heroi Scipioni lectio eius fuisse perquam familiaris. Cur vero prae ipsa
Aristeae libellus non laudetur, qui non solum boni, sed et boni et pii principis vivam
imaginem ostendit? Neque etenim ulla gubernationis munia

|