Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 1499, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-12-27.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 291 --

edisseram; nam minoris eam vendere nullo pacto vult quam ducatis quadringentis, et adhuc sine trasseto et casulis illis ante portam; neque affirmaverim, firmam ejus venditionem aut tutam, licet ipse asserat, nam quicquid monachus acquirit, monasterio acquirit.

De videtur gregem illum mutasse sententiam, tamen data est mihi spes non vana ad dies paucos, mutatis senioribus, in eam opinionem reversuros, nam ille qui id facere constituerat, in dies exspectatur.

De mirum genus hominum et intractabile. Domum vero vicinam domini Damiani conducere nequimus eo, quod est locata honestae personae, quae ad mortem ferme excludi non potest.

Quod reliquum est, parens optime valet imo fortiter, et accepit ea omnia, quae ei dominatio vestra reverendissima per me misit, etiam cumulate; unde visus est consolari et magno animo tolerare fortunae casus; videt enim non se solummodo tactum sed etiam plures in hac civitate, qui optimos filios et juvenes amiserunt. Nuper etiam soror novercae unicum filiolum amisit; mortem obiit etiam Joannes Longus alias Misich, et Franciscus Seniunich alias Ciunteta. Vina fuere paucissima, fruges carissimo pretio acquiruntur, et alia omnia desunt, ita ut a longo tempore in pejori statu haec civitas non fuerit.

Caeterum nunc si utiquam alias tempus et occasio est emendi stabilia, qui sumptibus abundat. Tamen inter alia nunc prostant Ego si ibidem domum exstruere velim, uti est necesse, vix proficiam cum altera ex iis summa, cum cohorte et horto; itaque consultius mihi videtur in omnem eventum emere unam

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 1499, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-12-27.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.