Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 243, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-11-06.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 257 --

Reverendissimo domino domino Antonio Verancio, episcopo Agriensi, comiti perpetuo Hewesiensi, sacratissimae caesareae majestatis consiliario, domino observandissimo. Reverendissime domine, domine observandissime. Salutem et servitiorum nostrorum commendationem. [ERROR: no reftable :]Receptae 29. Decembris 1558.

Ita repente contigit me scribere hasce litteras, ut particulariter omnia prosequi nequiverim, praesertim mihi specialiter commissa. Sufficiat igitur pro nunc certificare dominationi vestrae reverendissimae, nos omnes esse et vivere incolumes, et plurimum desiderare ejus litteras, ex quibus salutis suae rationes omnes et fortunarum perdisceremus. De fama et praeconio dominationis vestrae reverendissimae apud omnes hasce nationes quid dicam? nisi quod summis viris et omni laude dignis attribuitur. Ut autem attingam nonnihil et summatim de quibusdam quae forsan scire desiderat: De negotio Traguriensi nihil fit. Hic offertur simile per parentem juvenis illius, qui fuit nuper apud eam. Filunt Petrum de Bassano, modo velit dominatio vestra reverendissima; brevi tamen clarius per proximos nuncios. In reliquis frater Nicolaus hortum licitavit florenis 400-is; sed et aliae plures res, et utiles, et hujus loci praecipuae prostant; de quibus totaliter adhuc scribere nequeo praeter ea,

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 243, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-11-06.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.