Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 500, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-10-01.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 243 --

Reverendissimo domino, domino Antonio Verancio, episcopo Agriensi, perpetuo comiti Hewesiensi, sacratissimae caesareae majestatis consiliario, domino observandissimo. Salutem et felicitatem. [ERROR: no reftable :]Receptae 23. Novembris 1558.

Ego Domino comite die 14. Septembris incolumis domum perveni, ubi omnes reperi incolumes utriusque domus, licet luctu et squallore plenos; quibus tamen adventus noster consolationis nonnihil attulit et tristitiae abstulit; imo potius prospera valetudo et honorum ac dignitatis accessio dominationis vestrae reverendissimae, quae quascunque calamitates nostras temperat et in oblivionem adducit. Quod reliquum est, ea quae perficienda fuerant mihi injuncta per dominationem vestram reverendissimam, partim confecta sunt, partim vero iis proximis diebus divino auxilio conficientur, utputa: domus conductio, hortus, insula, negotium Spalatense

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 500, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-10-01.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.