Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Venezia]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 699, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-08-22.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 225 --

breviarium romanum, quo majoris impressionis non reperi. Ceterum missale strigoniense nullibi reperitur, et qui reliqui fuerant nuper in Germaniam allati sunt; scutellae argenteae quidem reperientur aliquae, non tamen novae, neque ejus formae, cujus dominatio vestra reverendissima indiget; tamen mihi videtur, quod melioris argenti hic fiunt, et leviori pretio. Ita namque cum artifice calculum subduximus, ut ex 72 maviis fient majores scutellae 12; mediocres 12 ex maveis 48; minores 12 ex maveis 30; disci 12 ex maveis 24; tota summa facit mavias 174. Singulae autem maviae constant ducat. 6. p. 23., de liga, ut vocant. Cum manifactura vero singulae maviae constabunt duc. 7. z. p. 1. Promisit autem, quotiescunque datum fuerit illi negotium ut fiant, perficiet totum opus in spatio mensium trium. De ocularibus, cum advenissem, retulit Zacharias, quod nullus artificum repertus sit, qui eo modo, quem optat dominatio vestra reverendissima, sciat ea facere. Ego tamen cum Francisco Caligorio quendam reperi, qui promisit facere experientiam; si fient, ut bona sint, mittentur brevi ad eam.

Pictorem cum maxima difficultate reperimus; omnes affirmant plus in tanto temporis spatio, quo isthuc irent, domi se lucraturos; tamen unus juvenis obtulit se pro fl. 25, et omnibus expensis, ita ut ferme alii 25 exponentur. Sed quid hoc? modo fiat quod volumus. Reverendo domino Nicolao de Dominis decano Tervesii reddidi ejus litteras, quas accepit gratissimo animo, et obtulit se ad vota sua omnia, dixitque se daturum copiosum responsum; litteras tamen ad me nondum misit, sed jussi Hieronymo, ut in reditu divertat ad eum, et accipiat litteras.



Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Venezia]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 699, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-08-22.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.