Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Venezia]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 699, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-08-22.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 224 --

mitigaturum suam tristitiam. Accepit etiam consors mea ex unici fratris morte non vulgare damnum; sed et ego, nam eum loco fratris habui; de ejus familia aeque ac mea cura erit agenda, omnes enim parvuli sunt; mater vero juvenis et inconstans ac inutilis. Hic Venetiis Zacharias et Leonardus Scavonelli bene valent, meque domi eorum exceperunt amicissime et honorificentissime, omniaque pro voto dominationis vestrae reverendissimae promto animo effectum dederunt. Ceterum Zacharias petiit, ut eandem certiorem facerem de ejus servitute, quam in dies exhibet huic majestati caesareae in mittendis litteris et accipiendis ex Constantinopoli; nam cum inde veniunt, per ipsum redduntur agentibus suae majestatis; similiter cum eo mittendae sunt, medio ejus fit, ut habeant recapitum; ita ut ejus servitus neque agnoscitur, et illi utilitatem accipiunt omnem proprio nomine. Rogat itaque dominationem vestram reverendissimam, ut ejus servitutem commendet caesareae majestati, ut sua majestas sui memoriam habeat et servitiorum ejus. Quod plus est, neque scribere ad dominationem vestram reverendissimam per eorum nuncios audet, nam litterae aperiuntur ejus, et accepto succo ex illis pro suis mittunt. Sed ego commisi, ut medio Hieronymi Jacni deinceps mittat litteras suas. Quod attinet ad vestimenta parentis, libentissimo animo fidejussionem suscepit; accepimus autem panni optimi ulnas 38, akatii ulnas 16, damasci ulnas 12, veluri ulnas 4. Summa tota quam debemus facit ducatos currentes 114, n. 9. Opera Jovii quae reperi latina mitto, historiarum scilicet duo Volumina; Leonis X-mi pontificis maximi vitam; illustrium virorum antiquorum et modernorum item vitae 12. vicecomitum Mediolanensium. Mitto etiam

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Venezia]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 699, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-08-22.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.