Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Vienna]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 209, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-04-29.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 217 --

Salutem et felicitatem.

Hodie cum essem in prandio apud magnificum dominum oratorem Venetum, dedit mihi hasce litteras ad dominationem vestram reverendissimam sonantes, puto eas esse Dumnensis illius, quantum ex sigillo percipere potui. Porro ipse dominus orator se et officia sua plurimum commendat ei, et nescio quid mihi de romana legatione attigit, quod quidem et ab aliis quibusdam in aula audio dici aliquando.

Hoc anno fiunt ubique maximi apparatus. Turca emittit 130 triremium classem; Venetus 80; rex Philippus naves rotundas armatas 60, praeterea contra Gallum numerosissimum exercitum. Idem Gallus contra tam equitatu quam peditatu ferme par viribus accedit. Inter alia fertur in Francia tam magnam multitudinem Lutheranorum inundasse, ut jam frustra jure animadverti in eos conentur, unde regi fit majus ferme negotium quam ab esterno hoste. Exspectantur oratores congratulatorii ab omnibus

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Vienna]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 209, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-04-29.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.