Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1557, Vienna]: Casimiro nepoti suo salutem, versio electronica, Verborum 440, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1557-12-24.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 219 --

Reverendissimo Domino Georgio Drascovicio Episcopo Quinqueecclesiensi. Reverendissime Domine et frater mihi observandissime atque amantissime, salutem et servitiorum meorum commendationem.

Quod attinet ad negotium meum de re Agriensi, de cuius statu nemo poterit melius iudicare, quid erit faciendum et quomodo transigendum, quam is Magnificus dominus Stephanus Dobo Vaywoda Transylvaniae, Reverendissimam dominationem Vestram vehementer rogo, ut quum de hac ipsa re mea apud Suam Maiestatem aget, velit non gravate Eidem Maiestati cum dexteritate suggerere, dignetur etiam ab hoc ipso domino Dobo de eo ipso negotio Agriensi informari ; quum quidam ex fratribus nostris parum, aut omnino nihil soleant curare de fratrum et amicorum suorum incommodis, dum se quibuscumque inventis suis, speciem tantummodo, non rem utilitatis cuiuspiam habentibus, sese Principibus insinuant. Quod quantum a generosis animis alienum esse debeat, certus sum dominationem Vestram Reverendissimam non ignorare ; eaque causa Eandem quoque magnopere peto, velit huic negotio meo adesse; mihique illud ita expedire, ut possim quandoque dicere in sola me Dominatione Vestra Reverendissima conquievisse. De confirmationis nostrae procuratione, quid fieri debeat nescio. Litterae Suae Maiestatis ad Pontificem datae apud me sunt ; dominus etiam Don

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1557, Vienna]: Casimiro nepoti suo salutem, versio electronica, Verborum 440, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1557-12-24.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.