Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 33 --

In festo Sancti Nicolai, scilicet die 6. mensis decembris, amputatum fuit caput in platea Iadrae Antonio sartori pro eo, quia tractaverit cum Angelo quondam Nicolai cimatoris et quibusdam aliis forensibus, interficere nobiles Iadrae, et hoc fuit tempore regiminis dominorum Ioannis de Victor, Cosae de Begna et Luciani de Georgiis.

1402.

Die sabbati 7. mensis ianuarii, captum fuit in consilio generali Iadrae in quo fuerunt consiliarii quinquaginta quinque, per quadraginta octo ballotas, quod omnis forensis possit placitare etiam pro aliis in variis Iadrae iudiciis quibuscumque et assumere opus advocationis. Et pars ivit existentibus rectoribus Iadrae, domino Guidone de Matafaris, ser Mauro de Grisogonis et ser Georgio de Rosa.

Die dominico 19. mensis februarii in generali consilio Iadrae, captum fuit quod ser Gaspinus Damianus quondam iudicis Moysi de Segnia, et ser Nicola Theodosii de Spaleto, sint de consilio Iadrae.

Die iovis 23. mensis februarii de nocte ante primum somnum, fuit in Iadra grando maxima, ita quod fuerunt grana magnitudinis unius magnae avelanae et quasi unius parvae nucis et eadem nocte fuit portata una creatura unius infantis vivi circa trium mensium apud ecclesiam Sancti Martini ante Iadram, quae creatura nata fuit sine ambobus pedibus usque in unguines, loco quorum pedum habebat in utroque latere modicum carnis quasi unius pani, carebat totaliter una manu usque ad spatulam et in alia manu habebat unum signum tantum; et paucis diebus ante haec visus fuit cometa in coelo.

Die martis 16. mensis madii in consilio generali Iadrae, electus fui in rectoratus offitio loco ser Thomae de Petrizio, qui renuntiaverat offitium eiusdem rectoratus, remanentibus in ipso offitio ser Ioanne quondam ser Mauri de Grisogonis et ser Ancha de Soppe.

Die 26. mensis iunii, et fuit dies lunae, in Tragurio obiit ser Stipe, filius ser Zege Ioseph et die martis sequenti fuit sepultus et die dominico scilicet 2. mensis iulii proxime sequentis de hoc applicuit novum in Iadra.

Die lunae, hora completorii, 3. mensis iulii, recessit Grubula et ivit Tragurium pro condolendo se de praedicta morte et ivit cum ipsa ser Petrus de Calzina, gener eius et die mercurii de meridie reversa est Iadram, quam associavit ser Ioseph, gener eius.

Die 27. mensis augusti, existentibus rectoribus civitatis Iadrae, videlicet domino Guidone de Matafaris et Paulo quondam domini Francisci de Georgiis, ac ser Simone de Fanfogna, duobus eorum absentibus a civitate, scilicet praedictis dominis Guidone et Paulo, militibus, qui una cum ser Damiano de Nassis et ser Georgio de Rosa die praecedenti iovis, scilicet 24. eiusdem mensis augusti iverunt ambasciatores pro communi Iadrae ad Harvoye voyvodam sub castro Ostrovize existentem et eorum loco duobus examinatoribus, videlicet

Vade retro

Vade porro


Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.