Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 41 --

Ioannes filius ser Andreae de Grisogonis vulneratus fuit super fronte per famulum ser Cresole de Zivallelis.

Die dominicali 6. mensis iunii, existentibus rectoribus dominis Guidone de Matafaris, Crescio de Zadulinis et ser Simone de Cressavis, abolitum fuit nomen meum a consilio sapientum ad petitionem Andreae de Serz, proinde, quod dicto ser Andrea de Grisogonis consanguineo meo et ser Veturino de Calzina, quia ipse iustabat ut solverent impraestitum ducati unius pro quolibet non abstante quod unius eorum filius et nepos et alterius frater erat in exercitu sub castro Novigradi.

Die 9. mensis iunii Carlucius de Turi de Neapoli, regius homo, introduxit nos in possessionem Novagliae.

Die dominicali 22. (aut 29.) mensis augusti, combustae fuerunt quaedam domus ser Nicolai prope monasterium Sancti Nicolai et scala qua ingrediuntur novitiae intrantes monasterium, et fuit de nocte circa primum somnum.

Die dominicali 3. mensis octobris, existentibus rectoribus dominis Antonio de Grisogonis, Crescio de Botono et Gabriele de Nosdrogna, in generali consilio civitatis Iadrae infrascripti nobiles Croatorum fuerunt accepti in cives et consiliarios Iadrae, videlicet .

1407.

Die mercurii ante prandium 16. mensis februarii, castrum Novigradi, sub quo die martis videlicet 8. mensis februarii proxime praeteriti posuimus campum excrcitus nostri, capitaneo nostro, scilicet domino Aloisio de Matafaris, ibi cum certis nobilibus nostris et gente nostra armigerum existente, reddidit se, et illud gens nostra introivit, et die sabbati 26. mensis februarii exercitus noster per mare, munito castro Novigradi, recessit et ivit versus Scrissia et intromisso fero Scrissiae ac fortificato turribus, die sabbati 12. mensis martii reversus est Iadram .

Ser Ioannes, filius ser Andreae de Grisogonis, in exercitu sub castro Novigradi die iovis 10. mensis februarii sagittatus fuit in cosa dextra.

Die martis 8. mensis martii, Petrus vir Milize servitialis meae, de sera, per quosdam Vlacorum, dum solus pergeret ad molendina, mortaliter super caput vulneratus et multis vulneribus per totam personam peremptus fuit ut die veneris eiusdem mensis 25. sepultus fuit apud ecclesiam Sanctae Mariae presbyterorum.

Die martis 21. mensis iunii consecrata fuit ecclesia Sancti Grisogoni de Iadra.

Die sabbati 25. mensis iunii, in aurora, fuit valde terribilis terraemotus.

Die primo iulii intravimus electi rectores Iadrae, dominus Andreolus de Dominis, Madius de Fanfogna et ego Paulus de Paulo.

Die 16. eiusdem mensis iulii dominus Ioannes de Lusignano, Bareti dux,

Vade retro

Vade porro


Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.