Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550]: Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica, 462 versus, verborum 3075, ed. Bratislav Lucin [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma] [numerus verborum] [andreis-f-carmina-vd.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 50v --


Quolibet Ausoniae miseris repleta uirorum
Funeribus nigro sua tristia uellere cinxit
Tempora: nunc etiam nunquam fera praelia desunt.
Tu, pater omnipotens atque infinita potestas,
Vnica nostra salus, cuius sine numine sancto
Nec folia arboribus uentis agitata mouentur,
Solus opem praebere potes, obliuia si non
Te teneant hominum, quod nulli credere fas est.
Ter bino quid enim caelum fecisse labore
Prodesset, certisque locis elementa tulisse
Humanae sobolis causa, Christumque figuram
Accepisse hominis? Quae perdita crimina nobis
Auxilium prohibent? Quum te feruentior ira
In scelera urgeret quondam tollenda prophana,
Nunquam passus eras, grauiter sine fine tot annos
Vt tua sic acri premeretur [ERROR: no reftable :] Correxi ex premetur turba flagello. 175
Tu quoque Erithraeis diri pharaonis [ERROR: no reftable :] Correxi ex Pharnonis in undis
Signa, duces, equites [ERROR: no reftable :]equites deest in manuscriptu. Supplevi ex editione principe (Augustae Vindelicorum, ca MDXVIII) longam sumerseris ultus
Nequitiam, dignas tribuens pro crimine paenas,
Et uiduae facinus saeua obsidione fugauit
Olim hostes uirtute tua, uel nobilis Hester
Faemina seruauit populum tua iussa sequentem.
Nonne piis uolucrem Phaebi nostro orbe quadrigam
Commotus precibus multis firmaueris horis?
Saepe uel in paruo praesens discrimine plebi
Affueras: cur nostra, precor, non ultima damna
Te moueant? Aliis faueas, uideare nouerca
Nonullis? Semperne metu uastoque praememur
Agmine curarum? Saeui nullusque laboris
Finis erit? Nullisque modis minuenda ruina est?
Sed quibus hostiles plagis, quibus hostibus ausus
Comprimeres, fidos quum sic excludis amicos?

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550]: Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica, 462 versus, verborum 3075, ed. Bratislav Lucin [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma] [numerus verborum] [andreis-f-carmina-vd.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.