Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550]: Carmina Tranquilli Andronici in ms-to Budapestensi H46, versio electronica, 229 versus, verborum 1547, ed. Bratislav Lucin [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma] [numerus verborum] [andreis-f-carm-h46.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 142v --


Nec patitur placidos ea cura capescere somnos.
Denique ut immemores, profugi seruique rebelles
Plectimur innumeris te iusto uindice morbis.
Sit satis, oramus suplices, pater optime diuum,
Hactenus heu miseros tantum exhausisse malorum.
In stabula errantes per inhospita saxa domosque
Confer oues, stabili firmes uestigia gressu.
Iusticiae inspires ignem et pietatis amorem,
Ne tua dispereat soboles, uanescat imago,
Mentis inops misereque iacens caligine caeca.
Nam nisi tu praesens semel illustraueris, omne
Corruit in praeceps, tenebris inuoluitur atris.
Vt poenas sumpsisse iuuat quibus impia quondam
Mens fuit atque animos uane domuisse superbos,
Sic uelis iratum flammasque recondere fulmen,
Mutato in melius, flenti quoque parcere uulgo!
Non uindicta magis quam te miseratio tangit,
Atque ea, quum nostrum peccatum ulcisceris olim,
Supplicia ingentes palam uertuntur in usus.
Non etenim ut cruties, sed, qua bonitate refulges,
Castigas, pariat nobis dolor iste salutem.
Te regem et dominum, te laetabunda parentem
Haec tua progenies inflexo poplite adorat,
Authorem mundi seruatoremque stupescit,[ERROR: no reftable :]Textus in f. 181 continuatur

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550]: Carmina Tranquilli Andronici in ms-to Budapestensi H46, versio electronica, 229 versus, verborum 1547, ed. Bratislav Lucin [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma] [numerus verborum] [andreis-f-carm-h46.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.