Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

mores corrigerentur, ac non potius in deterius omnia quotidie pessum irent, omnino sperarem in proximo esse illud tempus, in quo Christus calamitates suae gentis respiceret, quod quidem et ipsi Turcae iam adesse putant: quia multi existimant easdem vices rerum Christianis fore, quae Iudaeis olim fuerunt.

Abductae sunt decem tribus Israel in captiuitatem, salua adhuc et aliquandiu postea florente Iudaea. iam plerique ex eorum fatidicis asserunt decem istas tribus Arabiam, Syriam, Chaldaeam, Armeniam, Phrygiam, Thraciam, Graeciam, Hungariam, Aegyptum, Africam esse, et id quod superest in Europa, esse vnicam tribum Iudae, cum reliquijs Beniamin, atque proinde illam aliquandiu in imperio fore, et multis inuicem cladibus inter Turcas nostrosque variatum iri.

Alij credunt tenorem victoriarum Turcicarum perpetuum fore, donec omnia regna Christianorum ipsis subijciantur: ac tum demum omnia in diuersum mutatum iri, efflorescentibus denuo Christianorum rebus, et veteres ditiones recuperantibus, dominante et saeuiente Christianorum gladio, quem aut prophetam, aut principem aliquem Chistianorum fortissimum interpretantur, qui eos subiugando ad veram fidem

Vade retro

Vade porro


Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.