Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

omnium acerbitate suppliciorum refertam, tum multiplices mei mutato domino nundinationes, tam varios in mea fuga casus.

Caeterum quia mala eius seruitutis editis commentarijs euulgarim, simulque perscripserim qui apud quamque gentem ritus et Ceremoniae habeantur, quaque disciplina in pace et in bello viuant, quaeque item in singulis locis tum Asiae, tum Europae, vel maiestate visenda sunt, vel religione veneranda, vel nouitate admiranda. Omnia enim peragraui, neque id cursim, sed cum longa mora adeo, vt rerum indagationi spacium temporis non defuerit, qua in re Platonem, Pythagoramque sum imitatus, quantum nostrae tenuitati licuit.

Superest nunc, vt de prophetia quadam inter Mehemmetanos celebratissima mentionem faciam. Illa enim gens, vt ab initio a Christianis deriuata est, (nihil enim a principio nisi secta quaedam et haeresis fuit) ita multa adhuc habent non abludentia a rebus Christianis, adeo vt eos non semichristianos, vt Erasmus, sed simias Christianorum dicas: in maximis enim rebus a nobis diuersi, in minimis plane ijdem videntur. sic simulachrum quoddam leaenae in fele conspicias, in rubeta crocodili, in simia hominis, quanquam indole, magnitudine, imo moribus

Vade retro

Vade porro


Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.