Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
instrumenta nihil ferreum eos habere liceat, quanquam ne sic quidem tuti sunt a Christianis seruitijs, quae nunc dominos dentali, nunc vomere, nunc ligone, aut stipite mactant. Quod si forinsecus arma Christianorum illata viderent, ilico quicquid est ibi in mancipiorum bellum consurgeret, quorum ibi tantus numerus, vt omnes cuiusque regi onis incolas Turcas in duplum imo in triplum atque adeo in quadruplum superent. Vtinam Christiani principes istis fatalibus victorijs se praepararent, et obsisterent, ne vlterius vires Mehemetanorum crescant, quae iam plus nimio inualuerunt. Amisimus Africam et Asiam, extincta est Graecia, aegrota est vsque ad mortem Hungaria, debilitata est Austria, vis mali istius iam Germanorum ceruicibus velint nolint incumbit, atque vniuersae Christianitati imminet, adeo vt nemo ab hoc periculo tutus videatur: qui posthac non alienam sed suam rem agent pro suis limitibus aduersus hostem depugnaturi, nisi velint pro principibus serui fieri, vel potius mactari. Nam Turcae plebeis parcunt in seruitutem, nobilibus vitam eripiunt vt plebei capite careant. Quod si singuli vnum emendarent, hoc est, quisque seipsum, ita vt plebei magistratus non minus ament quam timeant, Magistratus
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.