Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
rex Persarum eodem nomine ab ipsis solet appellari, sed saepius fit, vt vocetur Sultan) quod nomen designat principem, vt Sahi Sultan Zmail) quia hic modernus rex Persarum Sophi, habet proprium nomen Zmail) quod significat Ismaelem. Habent et aliud nomen dignitatis regum, Hunker) sed hoc nomine nullum audiui vnquam, vel ex Christianorum vel infidelium regibus appellari, praeterquam ipsum Suleimannum eorum regem qui nunc rerum potitur, quod tamen nescio an significet Hunnorum dominum, id enim Germanica propemodum vox indicare videtur Hunch heer) id est, Hunnorum dominus. Ghelur) est verbum, et significat veniet.
Csiaferun) est nomen, quod significat gentilem siue Ethnicum. solent enim omnes Christianos hoc nomine appellare, quamuis etiam alia habeant vocabula ad interpellandos Christianos, vt sunt Gyaur et Kaur) sed Gyaur) vnum significat hominem, si non addas lar terminationem, quae apposita fit pluralis, vt Gyaur siue Kaur) id est, Christianus: Gyaular siue Kaular) id est, Christiani. Sed Csiafer) etiam sine illa terminatione quae plurali attribuitur numero, multitudinem nationum designat: sed quia textus habet Csiaferun) estque genitiui casus per additionem un, vt Csiafer) id est,
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.