Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
IMperator noster veniet, ethnici Principis regnum capiet, rubrum quoque pomum capiet, in suam potestatem rediget: quod si septimum vsque annum Christianorum gladius non insurrexerit, vsque ad duodecimum annum eis dominabitur: domos aedificabit, vineas plantabit, hortos sepibus emuniet, liberos procreabit: post duodecimum annum ex quo rubrum pomum in illius potestatem redactum fuerit, apparebit Christianorum gladius, qui Turcam quaquauersum in fugam aget. Sed quia prophetiae in singulis verbis magna momenta futurarum rerum claudunt, visum est mihi pro virium tenuitate in vicem commentarij singulas dictiones Turcici sermonis excutere. Sequitur commentarius.
PAtissahomoz) est nomen dignitatis, com positum cum pronomine pluralis nu meri, et significat rex noster, siue Imperator noster. solent enim eodem nomine dignitatis Romanum Caesarem simul et reliquos reges Christianorum appellare, vt Vrum patissah) id est, Romanus Imperator. Vngruz patissah) id est, Hungarus rex. et Frenk patissah) id est, Gallus rex. quare non attribuitur inferioris conditionis magnatibus post Imperatorem et Regem. Praeterea et
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.