Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
et deuotionis. Ibi uiso calciamento TSAROCH uocato, quod inauratum solummodo a testudine templi pendet, coemptis subtilissimis telis, CHVMAS dictis, in patriam regrediuntur magno cum lucro. Es cum redierint, alij uectant deuotionis gratia aquam in utribus plateatim, idque obuijs sitientibus gratis offerunt, alij rem suam agunt. HAbent xenodochia IMARET appellata, ex testamento Regum condita, ubi datur cibus pauperibus atque peregrinis, sed alibi alius: Sunt qui dant orizum PIRINCTS TSORBA dictum, cum carnibus: alibi BOGHDAIAS, qui fit ex tritico, pro obsonio additur panis satis magnus, potus quem praebent est aqua. Caeterum pernoctandi ibi aut dormiendi locus nulli conceditur, sed habent alium locum pernoctandi publicum CHARVATSANRIE, ubi gratis recipiuntur hospitio: non habent tamen lectos, sed in foeno uel stramine sub tecto dormiunt: IMmolant etiam uictimas, sed plerumque uotiuas CHORBAN tam Turcica quam Arabica linguis uocatas, in morbo enim aut periculo ouem uel bouem pro cuiusque opulentia in certis locis se sacrificaturos promittunt, uoti deinde uictima non comburitur in holocaustum, ut Iudaeis
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.