Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

Idem quoscunque non absumit hostilis gladius, a praedatoribus emunt, quod illis ea lege permissum est: si principi decimas mancipiorum praestent, reliquos ipsis uel in suum usum, uel ad nundinationem detinere fas est, nec ulla apud illos uberior aut frequentior mercatura. ut et olim apud Romanos fuit, qui merces nullo uitio emptas, et in quibus euictio timeri non debuit, res mancipi appellabant.

QVIBVS REBVS TVRCArum Imperator suos captiuos destinet.

SEnes, et utriusque sexus iuuentutem, quae illi decimarum nomine obtigit, ita discernit, ut grandiorem aetatem ad agriculturam uendat, qui tamen rarissime capiuntur: raro enim eis parcunt, quos aetas multorum annorum parum uendibiles fecit. Puellas uero et iuuenes ad certum locum relegant, qui ipsorum lingua Sarai uocatur, ut ibi certis artibus instruantur, quo illis in posterum commodius utatur, ac primum id agitur, ut abnegata Christiana fide, circuncidantur. Iamque eorum ceremonijs initiati, diligenter pensitatis per Physiognomiam liniamentis corporis, pro cuiusque indole, uel ad leges eius gentis discendas, uel ad militiam destinantur, si maior uis corporis quam ingenij appareat: danturque in stipendium quotidianum duo uel tres Ahtse, id ad cibarium et uestiarium sufficere arbitrantur, donec in expeditionem sit abeundum. Rudimentis militiae ita imbuuntur, primum

Vade retro

Vade porro


Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.