Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 48 --

miseriarium praecipitati sunt. Ego vero tantum abest, ut postulem meis admonitionibus dari locum, ut quacunque viam elegeritis, quae salutaris huic regno futura sit, desiderio meo satisfactum esse credam. Nihil enim aliud a me agitur, nisi ut res vestrae diu sint incolumes et fortunatae: ac me semper iuvabit conscientia, neque fidei, neque amori, neque officio, neque consuetudini meae defuisse. Expedita causa mea. Nunc ad alteram partem reprehensionis respondeo. Si quicquam infra Lunae circulum stabile aut aeternum haberi posset, non modo faverem quietis rebus vestris; sed etiam ducerem esse votis omnibus a superis exoptandum, ut vobis aeternum hac pacis et otii profunda iucunditate perfrui liceret: cernimus autem magnas rerum vicissitudines, mutationes inopinatas, et quae credebantur nulla vi posse labefactari, puncto temporis fuisse convulsa. Proinde si quid coniectura possumus in futurum prospicere, vereor equidem hoc statu rerum vestrarum, hac animorum affectione, praesertim, quum praepotens acerrimusque hostis et infestus ardeat incredibili cupiditate subigendi totius orbis Christiani, nunc accesione Hungariae terribilior et propinquior, et ad inferendam vobis iniuriam factus opportunior; vereor, inquam, ne qua calamitas in

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.