Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 27 -- alios immissis percussoribus, in eorum ipsorum cubiculis, per insidias oppressos et interemptos. Sed homines nefarii non coepere voluptatem ex tanto scelere diuturnam: nec diu potiti sunt fructu rapinarum: omnes una occidione occiderunt; quum hosti potentissimo per summam opportunitatem in Hungariam irruenti ipsi quidem improvisi imparatique, nec ducibus idoneis, nec milite, tumultuantes trepidique coacti fuissent occurere. Haec labes in reliquos Hungaros propagata nunquam extirpari potuit: ac nescio equidem, an unquam extirpabitur. Nam vulgus hominum facillime absque exemplo in vitia delabitur: quae ubi tenacius haeserunt, sane difficulter, aut raro admodum reciduntur. Sic Hungariam illam, quam paucis ante annis vidimus opulentam et florentem, nunc vero citra lachrymas non possumus intueri, exagitatam seditionibus, vexatam domestico latrocinio, bellorum tempestatibus quassatam et collabentem, aegreque trahentem spiritum, vix in suis ruinis insistere. Haec tametsi commemorare non potui sine magno meo dolore, partim quod in ammissione Hungariae gravissimum vulnus Reipublicae Christianae inflictum sit, adeo quidem, ut altero pene oculo esse orbata videatur, partim quod adhuc ea integra, et postea rebus eius inclinatis,
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
|