Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 16 --

si operam tuam, consilia tua, opes tuas, regiis opibus, consiliis, et vigiliis coniunxeris. Quod ut facias, et patria universa, et nos privati petimus. Sit aliud tempus contentionibus commodius. Nunc, iunctis animis, studiis, consiliis, Reipublicae succuramus. Et exclusa discordia, omnes aditus regni, concordia et consensu, hosti occludamus: Regemque rebus magnis gerendis, et regni finibus promovendis natum, domi otiosum esse non fueramus: virtute eius dum licet, et ad salutem nostram, et regni incrementa, et gloria gentis nostrae utamur: atque sub eo militaris disciplinae magistro, belli gerendi rationes ediscamus, ac radices eas in hoc regno agere permittamus. Habemus ducem et magistrum ad eam rem expeditum, sub quo, quam celeriter miles in rebus gerendis proficiat, clarissimi viri Ioannis Zamoscii, ingenium docile magnifice testatur. Cum quo, si Illustrissima Magnificentia vestra in Republica gubernanda, armis tractandis, regiis consiliis exequendis se coniunxerit; certam salutem et nobis, et universo regno polliceri poterimus. Quod equidem Illustrissimam Magnificentiam vestram facturam minime dubitamus. Neque enim te Illustrissime Comes, ex eorum numero esse videmus, qui quod suae virtuti, ac ingenio non satis confidant, alienae invidere soleant; cum tu et opibus, et prosapiae dignitate, et maiorum rebus magnis gerendis, authoritate comparata, et ingenio

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.