Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 7 --

regno abuti contendet. Minimam ille occasionem magnam causam belli inferendi iudicat. Quo animo in nos sit, testatur indignissima caedes Iacobi Podlodovii, cuius sanguinem innocentis, et fidem, quam illi, ut legato Regio, dederat, implorantis, exsorbuit. Quod qui cogitat, cogitare autem omnes debent, quam caedem, quam vastitatem, quam immanitatem, huic regno animo volutet; non potest non videre. Cui furori suo, ut occurratur, et praesidia contra eius impetm contrahantur, Illustrissima Magnificentia vestra, pro suo et prosapiae suae clarissimae, ac potentissimae officio, et erga Rempublicam amore, id negocium suscipere, totis viribus in eam rem imcumbere debet; ne hosti, inermes et omni praesidio nudi tradamur. Sunt tibi opes amplissimae: est authoritas, et tua virtute insigni, et maiorum tuorum in hoc regnum difficillimis temporibus, maximis meritis comparata; qua nemo est in hoc regno, qui non movetur. Totus ordo equestris te sequetur: quidquid te velle ostenderis, se etiam velle testabitur, atque te ut ducem sequetur. Quod cum ita sit Illustrissime Comes, totum studium tuum, curas omnes, et cogitationes tuas, ad Reipublicae omniumque nostrum salutem conferre debes. Ut quemadmodum maiorum tuorum huius regni salus et dignitas beneficiis, et conservata, et aucta semper fuit; tuo beneficio nunc conservetur, et in tuo patrocinio,

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.