Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 5 --

Ut autem nunc ad Illustrissimam Magnificentiam vestram venirem, et meo scripto eam interpellarem, causa ea fuit. Cum nuper orationem Phillipi Callimachi, hominis eruditi sane, in qua ille ad praesidia paranda, pecuniamque conficiendam, atque contribuendam contra Turcarum vim et impetum, quo tum omnia sternerentur, huius regni clerum hortatus est, edidissem; et nostros eius ipsius, quod nobis cominus impede at periculi monuissem; Vir quidam, et religionis Christi, et salutis Reipublicae universae amantissimus, Thomas Plasa, librum hunc, quem ad Illustrissimam Magnificentiam vestram mitto, obtulit mihi; atque ut viderem, num etiam hic dignus esset, qui item in publicum emitteretur, qui etiam nos eius ipsius periculi, cuius Callimachus maiores nostros admonebat, commoneret. Quem librum cum legissem, argumentumque eius, in quo versaretur vidissem; non putavi me boni civis, et filii regni huius officium facturum; si eum domi diutius detinerem. Itaque nihil procrastinans, eum librum typis excudendum, ac quam emendatissimum in lucem publicam dare curavi. Quem quoniam Illustrissimo Principi sanctae recordationis viro, Posnaniensi Castellano, et Capitaneo Maioris Poloniae generali, Andreae Gorcano Illustrissimae Magnificentiae tuae patri pientissimo, at authore suo suo, Tranquillo Andronico Dalmata, dicatum fuisse vidi; ut eodem nomine, et authoritate prosapiae

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.