Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544]: Dialogus philosophandumne sit, versio electronica., Verborum 8149, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-philos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- A4 --

Caesarem et Pompeium et Crassum, deinde Augustum Anthonium et Lepidum coniunxerant, et funesta bella concitauerant: Nam de mediis amicitiis quae sine iudicio leuiter ineuntur non est habenda magna ratio: qua facilitate inchoatae sunt, eadem quoque exolescunt, ac saepe vnius iniucundi verbi perstrictione dirimuntur. Si igitur in illo primo genere amicorum ponendum me existimas (quod facere debes, siquidem neque tuis opibus, neque clientelis, neque vlla sperata vtilitate impulsus fui ad te amandum: Caeterum eximiae dotes animi tui me pellexerunt ad mutuam charitatem) si inquam id tibi persuasum est, vehementer abs te peto, ne posthac existimes, me laesum iri, si qua in re a me dissentias, aut si me commonefeceris erroris mei. At ego contra hoc tibi polliceor fore mihi gratissimum, quum id, quod in me prauum fuerit, tuo iudicio correxero, Sed quid nam illud est, in quo mihi tecum non conuenit?

Tum ille, vereor equidem, si meas susceptas viuendi rationes probauero, ne putes tuum institutum vituperari.

Omnino inquam si pugnabunt ex diametro: necesse enim est alterum contrariorum vbi constitueris, alterum ruere. Sed tantum abest, vti grauiter id laturus sim, vt etiam quum tantam rem mihi persuaseris, commonstrando lucem quasi in tenebris, et ex obliquis perplexisque ambagibus deducendo amicum in rectam et planam viam, sim accommodaturus omnes meas viuendi rationes ad tuas. Sed missa faciamus haec longa

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544]: Dialogus philosophandumne sit, versio electronica., Verborum 8149, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-philos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.