Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1543, Alba Iulia]: Magdalenae Millaversiae, versio electronica, Verborum 523, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1543-07-20.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 213 --

illique jucundissimi postulabant, causa est, quod iam quum propter annos, qui mihi in dies VIII. lustro ad IX. properant, tum propter tristissimas et graves difficultates, in quas horrendae et continuae Magni Turcae Zulimani victoriae nos abiecerunt, factus sim semisenex, et ferme totus barbarus, quod inter hanc pervicacem, sylvestrem et alpinam gentem tam intime, tamque diu, velut aeternum a vobis solum venissem, degam. Et quamquam me hominem ex vultu membrisque agnoscam, quod et os fero sublime, et coelum videam, quippe qui nondum omni ex parte destitutus sum ratione, humanitatis tamen atque urbanae conversationis perinde ac oblitus; quum hic ubique pene paganus sim ac montanus, non alium me quam Cyrcaeam quandam Metamorphosim factum putem, tuncque magis adhuc credam, id mihi contigisse, quum intentius priorem vitam, et nobilissimae stirpis consortia, amicorum convictus et consuetudines, contubernia, sodalitatesque mecum recolam, quibuscum in ista urbe Veneta summa voluptate studiorum litterariorum juventutem excolebam. Quod quam verum sit, tam tibi mirandum videri minime debet. Quandoquidem ut plantae et semina, quod Cyrus ad suos Persas campestres olim sedes peroptantes, fertur dixisse : sic et hominum mores ac ingenia regionum similitudinem trahunt. Verum nec has ob res, Tui me, meum suavium, oblivisci ullo tempore posse existimes ; quamvis et pulchritudo Tibi Tua praeterit, et ipse iam eo Cupidine, qui nos coniunxerat, destitui videar. Maiora certe ego amabam et admirabar, delicium ! quam aut formae praestantiam, aut adaptissimae aetatis florem ; mores imprimis ab omni avaritia Corynthiaca alienos, modestiam dein jucunditati, comitatemque affabilitati

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1543, Alba Iulia]: Magdalenae Millaversiae, versio electronica, Verborum 523, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1543-07-20.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.