Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 25 --

est. Postea rescivi ab uno custodum, quem pecunia corrumperam, iussu bassarum servitorem fuisse captum et in secreto loco ab ipsis bassis interrogatum: cur venissem, quid haberem negocii, essem ne legatus, an explorator, et multa eiusmodi alia. Ipsum dixisse, se nihil prorsus scire, esse servitorem non consiliarium. Deinde iussise bassas, ut tormentis ab eo veritas extorqueretur. Graviter tortus est, et postremo capite truncatus. Quam iniuriam quum expostularem cum Rhustam Bassa, ipse in risum vertit: quid, inquit, facitis, quum apud vos multa millia occidantur, si tantopere pro uno homine cruciaris?

Tunc primum invasit me timor, considerantem quam perfidiam eorum, et quod in servitore cepissent sevire, ne a meo quidem sanguine esse temperaturos. Ac re vera dicebatur, Imperator vehementer excanduisse et etiam decrevisse me interfici, sed consilio bassarum inhibitus est, ne id faceret contra fidem publicam a se datam, sine ullo more, sine exemplo, ne violaret ius gentium; neminem posthac principem christianorum ausurum legatos ad eum mittere, nec ipsum ad christianos. Iam in Galata sparsa fuerat fama, ademptum esse mihi caput.

5. [ERROR: no reftable :][Secundum colloquium cum Solimanno Bassa.] In prima sequente audientia missus est ad me interpres Imperatoris pro literis quas V. M. scripserat ad ipsum Imperatorem. Eodem die post meridiem vocatus sum ad Solimanum Bassam. Quum consedissemus, quesivit, quo iure pertineret Regnum Hungarie ad V. M. In congressu, inquam, Maximiliani cesaris, Ladislai regis Hungarie et Sigismundi regis Polonie Vienne, quum rex Ladislaus despondisset filiam suam reginam Annam serenissimo regi meo, firmatum est inter eos, si ita accideret, ut fato prius interiret Ludovicus rex, filius Ladislai regis, absque herede, Regnum Hungariae una cum filia Ladislai regis eademque sorore Ludovici regis devolveretur ad serenissimum dominum meum.

Quid, inquit, estis astrologi, ut divinare potueritis, Ludovicum regem absque filiis esse decessurum? Homines, inquam, prudentes cogitant que accidere possunt, mors et vita hominis in manu Dei est. Igitur mortuo regi Ludovico serenissimus rex meus expulit Hungariam Joannem, qui in illud regnum nullo iure irrepserat, tamdiuque tenuit integrum consensu totius gentis de more patrie coronatus, donec vires vestre non prevaluissent.

Deinde interrogavit de numero gentium: quis eas mitteret, an venirent cum voluntate V.re M.tis? Ego non potui negare, quin cum voluntate V.re M. venirent. Declaravi etiam numerum militum et unde mitterentur. Que omnia confessus est Jonus Beg, se Venetiis audisse. Addidi preterea, christianos principes et status Imperii constituisse, tandiu bellum alere, etiam si per decennium opus esset, donec Budam recuperent.

Quid ita? inquit. Existente, inquam, Buda in manibus Christianorum nemo se commovit. Nunc vos ubi eam preter spem omnium occupastis, muniatisque quotidie mirum in modum, magnaque presidia in ea teneatis, unde Thurci terras serenissimi domini mei crebris excursionibus vastant incenduntque, ac sub meum discessum de Vienna civitatem Jaurinum depredati sunt ac inflamaverunt, non putant se tutos in domibus suis, si Thurci Budam tenuerint. Hic Jonus Beg summissa voce dixit: Cussì, quod placeret illi, si huiusmodi rationibus induci possent, ut Budam V.re M.ti redderent.

Hec omnia ad verbum iussit Bassa advocato notario perscribi. Sunt et alia verba inter nos sequuta, sed non alicuius momenti, unum tamen referam: Quum dixissem, quosdam Hungaros (nam de iis mentio facta fuerat) nec esse Regie M.ti nec Imperatori fideles, et nihil aliud agere, nisi ut ipsi dominentur, quum quesivisset, quinam isti essent, ego commemoravi illos, qui Budam tradiderant. Inquit Bassa, iniuriam illis facitis

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.