Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1539, Buda]: Petro de Gamratis episcopo Cracoviensi, versio electronica, Verborum 300, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1539-12-20.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 55 --

Antonius Wrancius Petro de Gamratis episcopo Cracoviensi S.

Ea me humanitate superioribus diebus Cracoviae complexus es, eo favore ornasti, tantam etiam liberalitatis apud te copiam et praesenti fecisti et absenti obtulisti, ut nihil est quod a te expetere non audeam meque consequenturum non confidam, tam multa mihi de integritate ac tua erga me benevolentia persuaserim. Is itaque Marinus Caboga Ragusinus, meus necessarius, ac mihi quum natione tum consuetudine ipsa pene a primis annis junctus, veniens nunc in Hungariam, ad me, vetere necessitudine nostra fretus, recta concessit. Eum ut germanum fratrem accepi et amanter habui. Quid animi haberet, quod tam longe e patria fuisset evagatus, quaesivi; multorum, respondit, urbes videndi et mores cognoscendi gratia, nonnihil etiam domestici otii affectus taedio. Ego ut meo gentili debeo, hic ejus commodis libenter opera mea volebam consulere, et de statu providere, sed asperitas morum hujus gentis et inaequalitas displicuit. Quare in Poloniam, ubi summam illi concordiam, politiam ac lenitatem commendarunt, sese conferre statuit et patrono cuipiam dedere. Quum autem imprimis te ipsi benignum, liberalem, litteratorumque

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1539, Buda]: Petro de Gamratis episcopo Cracoviensi, versio electronica, Verborum 300, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1539-12-20.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.