Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 37 --

seu bonis arcibus exercere, sed quod magis ibi sim otiosus quam domi, nullumque frequentius in aula ista quam sedentarium ago servitium. Quotidie autem vel unum in aula gradum non progredi, profecto undecim regredi est. Haec soli tibi duntaxat scribo, tu vero idem ad me vicissim facito, ut sciam quid animi hac de re meus avunculus in me habeat. Cui ut omnibus in rebus obtemperare possim, omnia mea et me ipsum nihili facio, ut nihil penitus ab officio me, quo illi teneor, dimoveat. De inopia autem mea rei pecuniariae vellem tacere. Scis enim, quanta laborem, sed timeo quod nuper in adventu Solimani Turcarum caesaris metuebam, qui scilicet si hoc regnum invadebat, ut minabatur, cogebar, per Deum, praeposituram hanc meam Transsylvanam, nam Budensem dudum desolavit, ita relinquere ut acceperam, nimirum pauper et vix decem ducatorum dominus. Cujus quidem reditus annuos non ego, nam parvo natura mea contenta est, sed aulicus decor, sed honoris suadela, et longae spei opinio totos exhaurit, neque animadverto prius, quam annus exierit. Congerendum itaque nonnihil est, et futuris casibus reservandum, quos odia principum ac procerum, et ambiguitas hujus regni status assidue polliceri videntur.

Vale. Albae Juliae Transsylvanae idibus Novembris MDXXXVIII.
Antonius Wrancius Valentino Basoni S.

Audiens te, Valentine charissime, in patriam jam rediturum tandem, summam voluptatem accepi; majore nunc afficior tristitia, quum redire differas. Si de loco ac statu tuo dubitas, frustra id agis. Nam hic tibi omnia sunt integra et ex sententia successura. Apud Joannem Statilium, episcopum Transsylvanum, avunculum meum, quemadmodum Michael Farnae tecum perfecit, poteris habere conditionem non contemnendam, apud vero regem etiam optandam consequeris. Redeas tantummodo, nec ultra immoreris, posteaquam et quae Germanus Enyo turbaverat, pacata sint, et a Turca hoc anno tuti simus. Etenim avertimus illum a nobis qua dando, qua pollicendo, nonnihil etiam terrendo ampullosioribus apparatibus nostris, si modo tanta bellua exiguitate nostra terreri possit. Quod si quid insequenti molietur contra nos novi, aut etiam si non, speramus nos Pauli III. pontificis maximi, Caroli V. imperatoris, Francisci regis Galliarum et senatus populique Veneti marte, ac duce Christo secum tuto pugnaturos, praesertim si tantorum principum foedus et consensus non refrigescet. Tu interim ad quae moveo, hortor, urgeo, adhibe animum, et redi vel fratris tui gratia, qui te plurimum in hoc regno esse desiderat, quique

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.