Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 23 --

quippe quod jacula omnia uno conatu minime possent confringi, singillatim vero nihil facilius; nimirum admonens, communibus viribus cum communi hoste tam potenti ac valido esse congrediendum. Neque dubito, eos conditiones adeo salubres accepturos. Caeterum dicunt Moldavum jam in castris esse cum octoginta millibus hominum, Transalpinum cum totidem. Nos Hungari cum Transsylvanis, si modo Hispanus et Alemanus miles, promissus a Romanorum rege Ferdinando, veniet, cujus adventus jam in quotidiana est exspectatione, ad centum millia armatorum accedemus, quoniam nemo, qui gladium gestare valeant, relictus est domi. In armis igitur omnes sumus, tamquam ultimam fortunam pro fide ac patria subituri. Deus autem, qui jam, ut speramus, Christianorum miserebitur, adjunget dexteram suam, et procul dubio cum Solimano pugnabimus. Istic, ut confidimus, in urbe Roma orabitur ab ecclesia pro fratribus, reddetisque Hungaris saltem hoc genere officii vices gratitudinis, qui a tot saeculis pro Christianitate belligerant et certe belligerabunt, ferroque infidelium, una cum Joanne rege suo malunt interire, quam perpetuo servire tanto tyranno.

Habes publicarum rerum omnium faciem, in his nunc sumus; quae succedent, Deus scit. Ennio Verulano, cardinali, inquam, nostro dignissimo, cui tota nostra familia aeternum inserviet, diligenter me commendare, eidemque quicquid servitute mea praestare possim, oro velis offerre. Eum ita videre desidero, ut neminem mortalium ejus ordinis et sacerdotii desideravi, tanta illius integritas, tantus recti amor et magnitudo animi apud nos percrebuit.

Vale. Thordae IIII. id. Augusti MDXXXVIII.
Antonius Wrancius Nicolao Bogaucio episcopo Dumnensi S.

Credo te non ignorare, antistes venerande, quod verae amicitiae, nisi novis ac ferme quotidianis officiis, beneficiisque interdum foveantur, ita ut incrementum sumant identidem, facile dissolvuntur. Id etsi nondum nostram attigerit morbi, quam sempiternam esse percupio: tamen nescio quo pacto brevissimum ad extinguendam occupasti compendium, dum desiderii ac petitionis meae assiduae saepe oblivisceris, quae quidem vix decem numorum aureorum utrique nostrum negotium facesseret. Est enim officium, quod poposci, non beneficium. Verum si illud praestitisses, beneficium mihi et quidem tanto majus, cumulatiusque exstitisset, quanto celerius a mora absolvisses, nec tot a me querimonias factas aure surda exspectasses. Utcunque tamen voluisti, fiat. Deinceps ego te non urgebo; forsan gratior ero, si minus utar opera tua. Atqui vereor, ne in rubiginem necessitudo nostra impingat, posteaquam illam exercere desierimus. Satis itaque nunc de his, de quibus nec in posterum quoque verbum faciam. Nihilominus colam te, et omni observantia habebo, amare certe, ut solebam, nequaquam potero, ubi abs te negligi videor.

Vale. Segesvarii pridie non. Martii MDXXXVIII.
Antonius Wrancius Stephano Maylad vaivodae Transsylvano S.

In tanta rerum hujus regni trepidatione propter hostilem Turcarum adventum, equo uno non imbecilli, non exiguo, non deformi, sed forti, pulchro, justa magnitudine, vegeto, et personae meae apto plurimum indigeo. Hanc abs te nec donari cupio, ne impudentiae perstringar, nec certo pretio deposco, ne tamquam cum mercatore videar agere, tuaeque dignitati per imprudentiam derogem. Verum si uno ex equitio tuo electiore pro munificentia vaivodali me dignaveris, eumque nunc per hominem istum meum miseris, quicquid oneris mihi imposueris, esto quod quinquaginta aureis aestimetur, nullum equidem detrectabo. Si autem id mihi ob instantis temporis iniquiorem conditionem condonabis, ego nihilominus operam dabo, ut

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.