Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 12 --

controversiarum praebuisti, nec nos quaepiam tunc carpsimus sine causa, praeter quam nos ipsos. Tui vero amice, ut par est, et memini interdum, et quoad vixero, absentis volo meminisse, praesentem vero ex animo diligere, quod versa vice abs te quoque non diffidenter spero. At his omissis, quae nunquam fuerunt, ni malevoli auribus tuis illa instillavissent, rogo interponas te, non enim pudet me amissum amicum recuperare, et nos utrique nostrum restituas. Si quidem pulcherrimum et christianum est, homines injuriarum oblivisci, errata corrigere, et dissidentia in unitatem revocare. De reditu tuo incolumi, quod primum debebat esse, gratulor, et felicitatem tibi precor, ac ex animo operam meam commendo.

Vale. Thordae IIII. non. Maji MDXXXVIII.
Antonius Wrancius Stephano Broderico Vaciensi episcopo S.

Tametsi deberem crebriores ad te dare litteras, praesul optime et de me saepe benemerite, quem filiali ac vigilantissima observantia prosequor et colo, ut ex me quoque nonnihil eorum intelligere posses, quae nunc in aulam quaeque dies afferat; tamen quum ego nonnisi vulgaria, et quae in triviis circumferuntur, id temporis habeam, quibus certe indignum esset aures tuas offendi, per me potissimum: minus multa ac non ita saepe scribo, quum alioqui te tum regiis, tum multorum aliorum litteris, ad quos res alicujus ponderis perveniant, quotidie certiorem fieri non dubitem. More itaque solito salutem tibi a Deo Optimo Maximo et omnem optatum statum cum felicitate,annosque quam longissimos, verum quoad taedium non afferent, precabor. Meam deinde operam, studium ac servitutem propensissimo animo, dudum alioqui tibi addictam offero et commendo, quae quidem in hac parte omni libertate mihi charior est, quum illa uteris. Ea ut saepe uti non dedigneris, oro, obsecroque plus quam vehementer.

Vale. Segesvarii XVI. kal. Martii MDXXXVIII.
Antonius Wrancius Nicolao Bogaucio episcopo Dumnensi S.

Quoniam soleo ad amicos meos charissimos eo longiores dare litteras, quo rariores, nostra hujus temporis nova largius perscripta accipe, quae quidem non existimo nova esse, quum jam inde a conciliata Turcae amicitia semper nobis et timenda et exspectanda fuere. Solimanum imperatorem Turcarum omnino irati animi erga nos esse, non dubiis argumentis percipimus, nec alia causa est, quam quod in mutuam concordiam principum christianorum proxime factam, Joannem quoque regem nostrum ivisse, et sanctissimae eorum unitati nomen dedisse, cumque Romanorum rege Ferdinando pacem composuisse intelligat. Quare potiri hoc regno festinat, quo privati, Christiani debiliores reddantur, ipse vero commodius arma ipsorum sustinere atque arcere possit, sciens Hungariae regnum semper christianae reipublicae fortissimum ac indefessum exstitisse propugnaculum. Venire itaque maturat cum ingenti exercitu et bombardarum apparatu, nec tamen, ut ab exploratoribus affertur, habet ultra quam centum quinquaginta millia equitum, janizariorum ad summum octo. Iter per Transalpinos instituit, Moldaviam prius subacturus, deinde in Transsylvaniam cogitat. Una omnium vox est, ibi personaliter hiematurum, utinam non cum maximo nostro malo. Dicitur etiam jam et sanzachatus ex his provinciis decrevisse, ac alteri duorum filiorum, quos secum in castris duxit, Transsylvaniam, Moldaviam alteri, alias demum aliis simili ratione praecipuis viris dudum subscripsit. Rex noster, qui semper gessit christianum animum, nunc profecto, nec enim ulterius arte hostis duci potest, re ipsa, Deo favente, declarabit, quam male multi Christiani superioribus annis de se senserunt, eique falso conviciati sunt. Omnem ex Hungaria militem, omnes proceres, omnem nobilitatem ad se accivit, relictis Budae, aliisque in locis, exactiore cura conservandis, firmis atque opportunis praesidiis; Transsylvanos ad unum in arma domibus evocavit, et in aciem unam cum eis concessit; Stephano Maylad et Emerico Balassa vaivodis Transsylvanis obstruendi, impediendique materia semitas alpium provinciam injunxit; Brassoviam et Cibinium validas hujus regni civitates externis praesidiis communivit, diffisus Saxonibus; senes, impuberes ac omnem reliquam plebem imbellem atque imbecillem intra urbium, fortalitiorumque munitiones inclusit; fruges et quicquid cujusque generis annonae in campis colligendum rereponendumque superfuerat, cujus hic praesens annus tantam copiam attulit, ut nulli pene admirationi locus sit, exuri jussit, et pabula corrumpere; Moldavum et Transalpinum vajvodam per nuncios induxit, ut illi sese in Transsylvania cum totis copiis suis adjungerent, et ibi Turcam unanimes operirentur, quandoquidem neuter ipsorum per se sufficeret cum eo sine summo discrimine confligere, comprobans id consilii exemplo de jaculorum fasciculo, quo Scylurum quendam virum Scytham ad octoginta liberos usum fuisse accepimus,

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.