Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 9 --

quique nominari cupiunt, libens ac sedulo excitat et diligenter enumerat. Id itaque quicquid est, quod a me tuae amplitudini offertur ac dicatur, ex intimo cordis penetrali procedit, rogoque, accipe paterno animo, et me complecti ac in numerum benevolorum tuorum velis assumere. Homines enim sumus, et sicut amare optimos jure quodam naturali inducimur, ita ab eisdem amari vehementer cupimus.

Vale. Albae Juliae Transsylvanae pridie kal. Aprilis. M. D. XXXVIII.
Antonius Verancius Thomae Myndzentino S.

Odiosiores, ut ais, colloquutiones, quae inter me et Franciscum Baccium proxime contigerunt, ex equisonum nostrorum temulentia scito provenisse, nec arbitror eorum rixas ac jurgia tanti debuisse fieri, ut nostras succendissent, et amicitiam, quae mihi secum intercedit, aut violassent aut exstinxissent. Quandoquidem illum ego semper per Deum sincere amavi ac magni feci, et si vel timor vel adulatio non est suspecta, etiam colui. Quod ut confirmem, et integritatem meam, qua in amicos esse soleo, defendam, nunc etiam inter rixas eum observo, propter ejus non mediocrem eruditionem, meque idipsum facturum, mea constantia ductum, posthac quoque polliceor, nisi me per calumniam ab se repulerit. Semper enim turpe duxi et illiberale, cito aut exili aut vili de causa ab amicitia discedere, quamquam et ipse praeceps in iram est, et ego in amicis ferendis pertinax, quamdiu non contemnar. Sed haec forsan dies et amici lenient, quae natura corruptior exacerbavit. Caeterum tantum abest, ut in his turbis nomen tuum miscuerimus, ut ne in mentem quidem nobis tunc veneris, quem sciebamus cum archiepiscopo Collocensi dudum in Hispanias profectum. Igitur ne expostules, nec injuriarum nos insimules, velim, mi Thoma, quia nec tu causam nobis

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.