Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 13 --

Brassoviae plurium dierum spatio initam et constitutam, convictu atque colloquiis suavissimis in pristinum statum reduxissemus. Quid tum temporis vicissim alter alteri receperimus, existimo te non fugere. Illud tamen omnino praeteriit, quod Stephano Matychnay secretario regio, oratori ex Transalpinis in aulam redeunti, litteras ad me dederis nullas. Porro, si te tam cito aut immemorem mei effectum esse, praesertim recens inter nos revocata memoria, aut ad me scribere, hominem non solum amicum verum et fratrem pene tuum gravari putarem, equidem stentoreo clamore querer et ad Jovem conciliatorem provocarem, teque tam diu fraternis stimulis lacesserem, donec istud ipsum silentium tuum necessitudinis nostrae crassatorem dirimerem, et vocalem redderem. Nam quod ad me attinet, quamquam facilius invitatus respondeo, quam invitem, invito tamen, doque operam, ut te vel ex hoc a me sincere amari intelligas, meque obnixe contendere, ne ipse quoque animo tuo effluam, quum tu in meo totus sis. Sed haec expostulatio ne sit tecum mea, an potius litterarum tuarum efflagitatio, tute judices, et pro amicitia nostra expendas. Caeterum si litteras tuas interdum legero, leges crebro et tu meas, ac aeque copiosas et plenas amoris, ut fuerint tuae, idque, ut ingenue de me polliceri non dubitem, ita de te sperare facile inducor.

Venio ad Joannem Hontherum virum doctum et clarissimum, de quo nuper plura coram, ac de eo quid scribam? Mihi certe si vel de ipsa fama charissimus est et optatissimus, Deus bone, quantus meae erga eum dilectioni cumulus accederet, si de facie cognoscerem? Dici profecto vix potest, quam valde amicum me, familiaremque esse cupiam. Sed tu illi meo nomine salutem

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.