Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1536, Rim]: Brodericus Nicolao Olao suo, versio electronica., Verborum 313, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1536-04-22.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 575 --

cesses eius maiestatem mihi reddere placabilem. Quo non est aliud, quod magis in vita exoptem; obsequiaque mea humillima in gratiam eius reginalis maiestatis per omnes occasiones commendabis. Hic apud caesarem est conclusum, ut pro finali rerum Hungaricarum conclusione reuerendissimus dominus Lundensis, bonus amicus tuus et magnus rerum tuarum fautor ad serenissimum regem meum proficiscatur, cum reuerendissimo domino Agriensi, Frangepano, cui et ipsi tu satis es commendatus. Ego apud caesarem remaneo usque ad rerum conclusionem; quae in eo statu sunt ut de bono fine non possimus dubitare. Missurus est breui et pontifex unum ex reuerendissimis cardinalibus huius rei gratia in Hungariam. Noua inter caesarem et Gallum vos scitis melius. Pro libellis iucundissimis ago gratias amplissimas, et me totum vestrae dominationi commendo, quae rogo, ut me commendare dignetur domino Cornelio Sceppero.

Vestra dominatio felix valeat nostri memor. Romae 22-a Aprilis anno 1536.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1536, Rim]: Brodericus Nicolao Olao suo, versio electronica., Verborum 313, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1536-04-22.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.