Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 46 --

Tunc quidem omnes Venetorum galleę, que sursum tecte fuerant, versus galleas inimicorum rogum porrigunt, ut consuptę nihil damni patiantur. Extitit tunc ibidem pestifer defectus Venetorum. Opponunt se anquiromagi Venetorum, sępissimis mutatim sauciis, inficiunt Iadertinos. Fit murmur, iactus lapidum, fit etiam vtrarumque partium crebris emmissio spingardorum, spiculorum et aliorum bellicorum instrumentorum. Et ex hac et illa parte conantes Venetiani perficere id, quod cupiebant, cum multa minutione gentis a portu recesserunt.

Adhuc crastino patefaciente die hora nona atque sexto exeunte die Ianuarii 41v/42 ibidem extitit agon occasione angromagorum Iadrę et taliter Venetis solutis, quod materiam pugnandi sanctam non habuerunt vlterius de abstractione clasium et ipsarum crematione. Et cum Veneti ipsas Iadertinorum galleas in sui vsum conuertere non valuerunt, versus quandam classem, de qua superius propalauimus, remigauerunt. Et ibi sponte Iadertini propter discriminosum eorum certamen consentierunt ipsam ab eorum portu auferre.

Amisit itaque idem Capitaneus Petrus Cifranus et alter bastide, Marcus Iustiniano gentis eorum plusquam centum. Ex contrariis minus sex, sed abundabilis copia sauciatorum.

24. De quodam tryumpho, quem Iadertini obtinuerunt de quadam turri laborata in duobus plathis Mantuanis

Postquam ergo Iadertini illud obstaculum cathenę defensare 42/42' nequiuerunt, acerbo molestati dolore, sed ipsa turbatione non diu perdurante pro eo, quod fortioribus magisteriis et propugnaculis urbem studuerunt munire confeceruntque (ut diximus) plusquam XV trabuchos in vallatione ciuitatis. Architectant multos spingardos in gyro civitatis, vbi flebilioris apparebat virtutis. Eminentissima fabricauerunt edificia, que Veneti procurantes eorum machinis in ruinam pręcipitare, sed ab astris facultas eis non fuit concessa.

Item illi fraudulentes mense exeunte Iani quanto dignum pręmium eorum exigentibus meritis tollerauerunt et in fastigium quinque turrium Iadrę fundatarum

Vade retro

Vade porro


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.