Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 43 --

perfida abiecta calle ad solem iustitię properando festinet. Quia igitur Iadra, que tam alto infecta scelere, ut iam in proemio huius nostri opificii particulam monstrauimus, adhuc quiddam in ipsa maius uel equale florendo viget, scilicet illa iniquissima inuidia fraternę gratię, que ossa desicat et animam occidit. Sed quanto ipsi Iadertini commitunt, tanto altissimus sator eos grauiori confibulat pondere, ut cognita vltione via gradiantur tutissima.

Cum iam hora octaua vigesimę tertię noctis consumasset Ianuarii mensis eodem anno Domini, indictione, quibus superius descripsimus, Veneti, qui cunctas suas vires eructant in hostes, clam due lembulos igne accensos a fretu ecclesię S. Petri fabricati vltra portum 38/38v cum rabioso flatu venti septentrionalis, qui eadem nocte afflauerat, versus classes inimicorum penes vrbem impulerunt.

Quibus aduersarii austerrime aduersantes, cum ipsorum actum detexissent, ut Venetorum delerent intentum, et ipsos lembulos lympha offuscauerunt suosque anquiromagos fortiori ceperunt studio custodire.

Sequenti clarescenti diei polo illa proterua incolarum conceptio, de qua paulisper intonauimus, per quosdam consortes, qui hac radice etiam participabant, illis, qui pręsidebant regimini ciuitatis, sunt promulgata. Nam ipsi sceleratores in aculeo positi proditionem et tam grande facinus sic confessi sunt, ut presentibus instruimus, quod videlicet illam conspirationem, iam superius in pręcedenti capitulo expressam, fini adhęrere non possent commode. Saltem eo die, quo pugna foret mota ad cathenam infringendam per Venetos, studuissent ac procurassent vnam vel plures turres 38v/39 Iadrę prodere ac designare in eorum manibus. Quę si ipsi malefici compleuissent, ut memoratur iuxta eorum spontaneam loquellam, munus dignum ab eis erant percepturi.

Multifarie multisque argumentis Veneti ipsam vrbem conati sunt sub eorum suppetere dominio. Quam si quauis via cępissent, iuxta ipsorum firmatam rationem,

Vade retro

Vade porro


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.