Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 6 --

Sed audi quid Hyeremias nono sue lectionis capitulo pneumatis almi prolatione attestatur: Preparamini contra Babilonem, id contra confusionem 3/3v Iadrę, per circuitum omnes qui tenditis arcum, debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccauit, crudeliter nempe ipsa comisit. Nam si quis ignorantia est preuentus, fingit stilum mendatiorum, qui a cunctis est cauendus, Iadrę leges periti et in trono prophetico aprobati reperiuntur. Sed de eius superbię elatione sileo, eo quod plurrimis excedit cubitis fastum de grandis Sabthael non minimus, qui diuina similitudine formatus ac eius fuerat gratia illustratus, visione decora est perpetuo priuatus ac in abissum est precipitatus. Igitur, Iadera, non uales illud elegicum metrum regis Dauid resonare. Debuit enim tam horum, quam illorum nimio librante onere uitiorum grandem tempestatis rabiem excitare. Derelinquat ergo impius uiam suam et Deus ipsius miserebitur, reuertatur ad Dominum, et gressus sui prosperentur in sempiternum.

2. Epistola auctoris ad illum, pro cuius rogatu presens opus est editum Uictorie populi vrbis Iaderę.

Ex nobili ortus 3v/4 progenię, premisso nomine mittentis, salutem illam quam Isaac intulit Iacob.

Motu bino coactus presens sarcasmos meo indice paginans presenti stilo disposui propalare.

Primo, quia captato uestre beniuolentię rogatu, quo sincero uestro scripto crebrius auxistis flagitandum, ut motionis casus et condecens memorate nostrę patrie discordiasque habitas inter emulos seriatim uobis segniter festinarem legare.



Vade retro

Vade porro


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.