Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Non cessant certe ipsi Iadertini multorum sublimiorum ędificiorum decorare eorum ciuitatem atque fodere iubent iuxta ripam portus et ianuas magnas profundissimas fasceninas ac valationes decoras per girum vrbis conficiunt 17/17' et in deffensionem ipsorum et tutellam nauigiorum et galearum iuxta portum quandam cathenam mire grossitiei ex tredecim tignis adinuicem ferro connexis ac confibulatis, que pęnultimo prefati mensis Augusti in dicto maritimo portu extitit firmata et protensa. Nam a puncta S. Ioannis Euangeliste, constructa vltra portum, erat extensa vsque ad aliam partem, versus vrbem, aliquantulum a uia rectitudinis deuiando versus plagam austri. Tantę enim industrię et virtutis eadem cathena erat stabilita in ęquore, quod eius stipitem nullus architectorum poterat cum speculatione imaginari. Quam Iadertini vigilanti studio in nocte perspicatius et nocte tutius ingenti gaudio compulsi sunt custodire. Porro die secundo intrante Septembris anno Domini et indictione prescriptis nocte tenebrosa latenter nobilem virum Bartholomeum Petri de Sloradis ciuem destinarunt ipsi Iadrenses ad prefatum Andream, natum fęlicis memorię Kroli, regis Vngarorum, regem Sicilie, sed nondum regalem tyaram in cęphaliis portans, qui a suis sub crudeli succubuit interitu, supplicando eidem, vt dilectione fratris germani, Ludouici predicti, cuius Iadertini sunt fideles subditi, dignetur aliquem fauorem impendere tam clasium quam etiam ęris ac reliqua oportuna ciuitati obssessę, que causa expeditionis postponimus. 17v/18 Veneti utique putant per portum spaciari, sed cathena non permittit, nimio dolore comprimuntur. Cupiunt intentum suum efficacitati adimplere, sed dum quadam die, sexto dicti mensis Septembris memoratus Capitaneus clasium obsedentium
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.